| primores patrum siue culpa siue infelicitate imperatorum | 5.9.1.1 |
| tam ignominiosa clades accepta esset censuere non exspec- | |
| tandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo nouos | |
| tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus | |
| magistratum occiperent. in quam sententiam cum pedibus | 2.1 |
| iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere; at enimuero | 3.1 |
| Sergius Uerginiusque, propter quos paenitere magistratuum | |
| eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, | |
| deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus | |
| Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore | 5 |
| abituros esse. inter haec tribuni plebis, cum in concordia | 4.1 |
| hominum secundisque rebus ciuitatis inuiti silentium tenuis- | |
| sent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctori- | |
| tate senatus essent, se in uincla eos duci iussuros esse. tum | 5.1 |
| C. Seruilius Ahala tribunus militum: 'quod ad uos attinet, | |
| tribuni plebis, minasque uestras, ne ego libenter experirer | |
| quam non plus in iis iuris quam in uobis animi esset; sed | 6.1 |
| nefas est tendere aduersus auctoritatem senatus. proinde | |
| et uos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quae- | |
| rere, et collegae aut facient quod censet senatus, aut si per- | |
| tinacius tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire | 5 |
| magistratu cogat.' cum omnium adsensu comprobata oratio | 7.1 |
| esset, gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terricu- | |
| lis inuentam esse aliam uim maiorem ad coercendos magis- | |
| tratus, uicti consensu omnium comitia tribunorum militum | 8.1 |
| habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, | |
| seque ante eam diem magistratu abdicauere. |