| L. Ualerio Potito quartum M. Furio Camillo iterum M'. | 5.10.1.1 |
| Aemilio Mamerco tertium Cn. Cornelio Cosso iterum K. | |
| Fabio Ambusto L. Iulio Iulo tribunis militum consulari | |
| potestate multa domi militiaeque gesta; nam et bellum | 2.1 |
| multiplex fuit eodem tempore, ad Ueios et ad Capenam et | |
| ad Falerios et in Uolscis ut Anxur ab hostibus reciperaretur, | |
| et Romae simul dilectu simul tributo conferendo laboratum | 3.1 |
| est, et de tribunis plebi cooptandis contentio fuit, et haud | |
| paruum motum duo iudicia eorum qui paulo ante consulari | |
| potestate fuerant exciuere. omnium primum tribunis mili- | 4.1 |
| tum fuit, dilectum haberi; nec iuniores modo conscripti sed | |
| seniores etiam coacti nomina dare ut urbis custodiam agerent. | |
| quantum autem augebatur militum numerus, tanto maiore | 5.1 |
| pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo conferebatur, | |
| inuitis conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus | |
| urbem opera quoque militari laborandum seruiendumque | |
| rei publicae erat. haec per se grauia indigniora ut uideren- | 6.1 |
| tur tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant, ideo aera | |
| militibus constituta esse arguendo ut plebis partem militia | |
| partem tributo conficerent. unum bellum annum iam ter- | 7.1 |
| tium trahi et consulto male geri ut diutius gerant. in quat- | |
| tuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos, et pueros | |
| quoque ac senes extractos. iam non aestatis nec hiemis | 8.1 |
| discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebi sit; | |
| quae nunc etiam uectigalis ad ultimum facta sit, ut cum | 9.1 |
| confecta labore uolneribus postremo aetate corpora rettu- | |
| lerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi | |
| inuenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque | |
| militaria, uelut fenore accepta, multiplicia rei publicae | 5 |
| reddant. | |
| inter dilectum tributumque et occupatos animos maiorum | 10.1 |
| rerum curis, comitiis tribunorum plebis numerus expleri | |
| nequiit. pugnatum inde in loca uacua ut patricii coopta- | |
| rentur. postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae | 11.1 |
| legis [tribuniciae] causa effectum est ut cooptarentur tribuni | |
| plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum | |
| opibus |