| haec eo anno acta; et iam comitia tribunorum militum | 5.14.1.1 |
| aderant, quorum prope maior patribus quam belli cura erat, | |
| quippe non communicatum modo cum plebe sed prope | |
| amissum cernentibus summum imperium. itaque claris- | 2.1 |
| simis uiris ex composito praeparatis ad petendum quos | |
| praetereundi uerecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi | |
| perinde ac si omnes candidati essent cuncta experientes | |
| non homines modo sed deos etiam exciebant, in religionem | 5 |
| uertentes comitia biennio habita: priore anno intolerandam | 3.1 |
| hiemem prodigiisque diuinis similem coortam, proximo non | |
| prodigia sed iam euentus: pestilentiam agris urbique inlatam | 4.1 |
| haud dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa pla- | |
| candos esse in libris fatalibus inuentum sit; comitiis auspi- | |
| cato quae fierent indignum dis uisum honores uolgari discri- | |
| minaque gentium confundi. praeterquam maiestate peten- | 5.1 |
| tium, religione etiam attoniti homines patricios omnes, | |
| partem magnam honoratissimum quemque, tribunos mili- | |
| tum consulari potestate creauere, L. Ualerium Potitum | |
| quintum M. Ualerium Maximum M. Furium Camillum | 5 |
| iterum L. Furium Medullinum tertium Q. Seruilium | |
| Fidenatem iterum Q. Sulpicium Camerinum iterum. his | 6.1 |
| tribunis ad Ueios nihil admodum memorabile actum est; | |
| tota uis in populationibus fuit. duo summi imperatores, | 7.1 |
| Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere, | |
| nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset. |