| Anxur in Uolscis breui receptum est, neglectis die festo | 5.13.1.1 |
| custodiis urbis. insignis annus hieme gelida ac niuosa fuit, | |
| adeo ut uiae clausae, Tiberis innauigabilis fuerit. annona | |
| ex ante conuecta copia nihil mutauit. et quia P. Licinius | 2.1 |
| ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio ple- | |
| bis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo inua- | |
| sit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi. | |
| unus M. Ueturius ex patriciis candidatis locum tenuit: ple- | 3.1 |
| beios alios tribunos militum consulari potestate omnes fere | |
| centuriae dixere, M. Pomponium Cn. Duillium Uoleronem | |
| Publilium Cn. Genucium L. Atilium. | |
| tristem hiemem siue ex intemperie caeli, raptim mutatione | 4.1 |
| in contrarium facta, siue alia qua de causa grauis pestilens- | |
| que omnibus animalibus aestas excepit; cuius insanabili | 5.1 |
| perniciei quando nec causa nec finis inueniebatur, libri | |
| Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt. duumuiri sacris | 6.1 |
| faciundis, lectisternio tunc primum in urbe Romana facto, | |
| per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, | |
| Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime tum | |
| apparari poterat stratis lectis placauere. priuatim quoque | 7.1 |
| id sacrum celebratum est. tota urbe patentibus ianuis | |
| promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos | |
| ignotosque passim aduenas in hospitium ductos ferunt, et | |
| cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos; | 5 |
| iurgiis ac litibus temperatum; uinctis quoque dempta in eos | 8.1 |
| dies uincula; religioni deinde fuisse quibus eam opem di | |
| tulissent uinciri. | |
| interim ad Ueios terror multiplex fuit tribus in unum | 9.1 |
| bellis conlatis. namque eodem quo antea modo circa | |
| munimenta cum repente Capenates Faliscique subsidio | |
| uenissent, aduersus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum | |
| est. ante omnia adiuuit memoria damnationis Sergi ac | 10.1 |
| Uergini. itaque <e> maioribus castris, unde antea cessatum | |
| fuerat, breui spatio circumductae copiae Capenates in uallum | |
| Romanum uersos ab tergo adgrediuntur; inde pugna coepta | 11.1 |
| et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris | |
| opportune facta auertit. repulsos deinde insecuti uictores | |
| ingentem ediderunt caedem; nec ita multo post iam [palantes | 12.1 |
| ueluti] forte oblati populatores Capenatis agri reliquias | |
| pugnae absumpsere. et Ueientium refugientes in urbem | 13.1 |
| multi ante portas caesi, dum prae metu, ne simul Romanus | |
| inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere. |