| priusquam a Delphis oratores redirent Albaniue pro- | 5.16.1.1 |
| digii piacula inuenirentur, noui tribuni militum consulari | |
| potestate, L. Iulius Iulus L. Furius Medullinus quartum | |
| L. Sergius Fidenas A. Postumius Regillensis P. Cornelius | |
| Maluginensis A. Manlius magistratum inierunt. eo anno | 2.1 |
| Tarquinienses noui hostes exorti. qui quia multis simul | |
| bellis, Uolscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, | |
| Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppug- | |
| nabant, ad hoc Ueientique et Falisco et Capenati bello | 5 |
| occupatos uidebant Romanos, nec intra muros quietiora | |
| negotia esse certaminibus patrum ac plebis, inter haec | 3.1 |
| locum iniuriae rati esse, praedatum in agrum Romanum | |
| cohortes expeditas mittunt: aut enim passuros inultam eam | |
| iniuriam Romanos ne nouo bello se onerarent, aut exiguo | |
| eoque parum ualido exercitu persecuturos. Romanis indig- | 4.1 |
| nitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit; | |
| eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est. | |
| A. Postumius et L. Iulius, non iusto dilectu—etenim ab | 5.1 |
| tribunis plebis impediebantur—sed prope uoluntariorum | |
| quos adhortando incitauerant coacta manu, per agrum Cae- | |
| retem obliquis tramitibus egressi, redeuntes a populationibus | |
| grauesque praeda Tarquinienses oppressere. multos mor- | 6.1 |
| tales obtruncant, omnes exuunt impedimentis, et receptis | |
| agrorum suorum spoliis Romam reuertuntur. biduum ad | 7.1 |
| recognoscendas res datum dominis; tertio incognita—erant | |
| autem ea pleraque hostium ipsorum—sub hasta ueniere | |
| quodque inde redactum militibus est diuisum. | |
| cetera bella maximeque Ueiens incerti exitus erant. | 8.1 |
| iamque Romani desperata ope humana fata et deos specta- | |
| bant, cum legati ab Delphis uenerunt, sortem oraculi adfe- | |
| rentes congruentem responso captiui uatis: 'Romane, aquam | 9.1 |
| Albanam caue lacu contineri, caue in mare manare suo | |
| flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque riuis | |
| exstingues; tum tu insiste audax hostium muris, memor | 10.1 |
| quam per tot annos obsides urbem ex ea tibi his quae nunc | |
| panduntur fatis uictoriam datam. bello perfecto donum | 11.1 |
| amplum uictor ad mea templa portato, sacraque patria, quo- | |
| rum omissa cura est, instaurata ut adsolet facito.' |