| ingens inde haberi captiuus uates coeptus, eumque ad- | 5.17.1.1 |
| hibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii | |
| Albani procurationem ac deos rite placandos coepere; in- | 2.1 |
| uentumque tandem est ubi neglectas caerimonias intermis- | |
| sumue sollemne di arguerent: nihil profecto aliud esse quam | |
| magistratus uitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte | |
| non rite concepisse; unam expiationem eorum esse ut tri- | 3.1 |
| buni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro | |
| repeterentur et interregnum iniretur. ea ita facta sunt ex | 4.1 |
| senatus consulto. interreges tres deinceps fuere, L. Ualerius, | |
| Q. Seruilius Fidenas, M. Furius Camillus. nunquam desi- | 5.1 |
| tum interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis | |
| donec conuenisset prius ut maior pars tribunorum militum | |
| ex plebe crearetur. | |
| quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Uoltum- | 6.1 |
| nae habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut | |
| Ueios communi animo consilioque omnes Etruriae populi | 7.1 |
| ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Ueien- | |
| tibus negasse quia unde consilium non petissent super | |
| tanta re auxilium petere non deberent; nunc iam pro se | 8.1 |
| fortunam suam illis negare. maxima iam in parte Etruriae | |
| gentem inuisitatam, nouos accolas [Gallos] esse, cum qui- | |
| bus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit. sanguini | 9.1 |
| tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum | |
| id dari ut si qui iuuentutis suae uoluntate ad id bellum eant | |
| non impediant. eum magnum aduenisse hostium nume- | 10.1 |
| rum fama Romae erat, eoque mitescere discordiae intestinae | |
| metu communi, ut fit, coeptae. |