| aequis iniquisque persuasum erat tantum bello uirum | 5.45.1.1 |
| neminem usquam ea tempestate esse. contione dimissa, | |
| corpora curant, intenti quam mox signum daretur. quo | |
| dato, primae silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere. | |
| egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gal- | 2.1 |
| lorum intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti | |
| clamore inuadunt. nusquam proelium, omnibus locis caedes | 3.1 |
| est; nuda corpora et soluta somno trucidantur. extremos | |
| tamen pauor cubilibus suis excitos, quae aut unde uis esset | |
| ignaros, in fugam et quosdam in hostem ipsum improuidos | |
| tulit. magna pars in agrum Antiatem delati incursione ab | 5 |
| oppidanis in palatos facta circumueniuntur. | |
| similis in agro Ueienti Tuscorum facta strages est, qui | 4.1 |
| urbis iam prope quadringentensimum annum uicinae, oppres- | |
| sae ab hoste inuisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut | |
| in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, pleni- | |
| que praedae Ueios etiam praesidiumque, spem ultimam | 5 |
| Romani nominis, in animo habuerint oppugnare. uiderant | 5.1 |
| eos milites Romani uagantes per agros et congregato agmine | |
| praedam prae se agentes, et castra cernebant haud procul | |
| Ueiis posita. inde primum miseratio sui, deinde indignitas | 6.1 |
| atque ex ea ira animos cepit: Etruscisne etiam, a quibus | |
| bellum Gallicum in se auertissent, ludibrio esse clades suas? | |
| uix temperauere animis quin extemplo impetum facerent; | 7.1 |
| compressi a Q. Caedicio centurione quem sibimet ipsi prae- | |
| fecerant, rem in noctem sustinuere. tantum par Camillo | 8.1 |
| defuit auctor: cetera eodem ordine eodemque fortunae | |
| euentu gesta. quin etiam ducibus captiuis qui caedi noc- | |
| turnae superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas | |
| profecti, nocte insequenti ex improuiso maiorem caedem | 5 |
| edidere, duplicique uictoria ouantes Ueios redeunt. |