| 'Ardeates' inquit, 'ueteres amici, | 5.44.1.1 |
| noui etiam ciues mei, quando et uestrum beneficium ita | |
| tulit et fortuna hoc eguit mea, nemo uestrum condicionis | |
| meae oblitum me huc processisse putet; sed res ac pericu- | |
| lum commune cogit quod quisque possit in re trepida prae- | 5 |
| sidii in medium conferre. et quando ego uobis pro tantis | 2.1 |
| uestris in me meritis gratiam referam, si nunc cessauero? | |
| aut ubi usus erit mei uobis, si in bello non fuerit? hac | |
| arte in patria steti et inuictus bello, in pace ab ingratis ciui- | |
| bus pulsus sum. uobis autem, Ardeates, fortuna oblata est | 3.1 |
| et pro tantis populi Romani pristinis beneficiis quanta ipsi | |
| meministis—nec enim exprobranda ea apud memores sunt | |
| —gratiae referendae et huic urbi decus ingens belli ex hoste | |
| communi pariendi. qui effuso agmine aduentant gens est | 4.1 |
| cui natura corpora animosque magna magis quam firma | |
| dederit; eo in certamen omne plus terroris quam uirium | |
| ferunt. argumento sit clades Romana. patentem cepere | 5.1 |
| urbem: ex arce Capitolioque iis exigua resistitur manu: | |
| iam obsidionis taedio uicti abscedunt uagique per agros | |
| palantur. cibo uinoque raptim hausto repleti, ubi nox | 6.1 |
| adpetit, prope riuos aquarum sine munimento, sine stationi- | |
| bus ac custodiis passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab | |
| secundis rebus magis etiam solito incauti. si uobis in animo | 7.1 |
| est tueri moenia uestra nec pati haec omnia Galliam fieri, | |
| prima uigilia capite arma frequentes, me sequimini ad cae- | |
| dem, non ad pugnam. nisi uinctos somno uelut pecudes | |
| trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeae rerum | 5 |
| mearum exitum quem Romae habui'. |