| Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequi- | 5.43.1.1 |
| quam bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis | |
| nihil superesse praeter armatos hostes uiderent, nec quicquam | |
| tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni | |
| uis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem | 5 |
| statuunt. prima luce signo dato multitudo omnis in foro | 2.1 |
| instruitur; inde clamore sublato ac testudine facta subeunt. | |
| aduersus quos Romani nihil temere nec trepide; ad omnes | |
| aditus stationibus firmatis, qua signa ferri uidebant ea robore | |
| uirorum opposito scandere hostem sinunt, quo successerit | 5 |
| magis in arduum eo pelli posse per procliue facilius rati. | |
| medio fere cliuo restitere; atque inde ex loco superiore qui | 3.1 |
| prope sua sponte in hostem inferebat impetu facto, strage | |
| ac ruina fudere Gallos; ut nunquam postea nec pars nec | |
| uniuersi temptauerint tale pugnae genus. omissa itaque | 4.1 |
| spe per uim atque arma subeundi obsidionem parant, cuius | |
| ad id tempus immemores et quod in urbe fuerat frumentum | |
| incendiis urbis absumpserant, et ex agris per eos ipsos dies | |
| raptum omne Ueios erat. igitur exercitu diuiso partim | 5.1 |
| per finitimos populos praedari placuit, partim obsideri | |
| arcem, ut obsidentibus frumentum populatores agrorum | |
| praeberent. | |
| proficiscentes Gallos ab urbe ad Romanam experiendam | 6.1 |
| uirtutem fortuna ipsa Ardeam ubi Camillus exsulabat duxit; | |
| qui maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis homini- | 7.1 |
| busque accusandis senesceret, indignando mirandoque ubi | |
| illi uiri essent qui secum Ueios Faleriosque cepissent, qui | |
| alia bella fortius semper quam felicius gessissent, repente | 8.1 |
| audit Gallorum exercitum aduentare atque de eo pauidos | |
| Ardeates consultare. nec secus quam diuino spiritu tactus | |
| cum se in mediam contionem intulisset, abstinere suetus | |
| ante talibus conciliis, | 5 |