| ceterum, seu non omnibus delendi urbem libido erat, seu | 5.42.1.1 |
| ita placuerat principibus Gallorum et ostentari quaedam in- | |
| cendia terroris causa, si compelli ad deditionem caritate | |
| sedum suarum obsessi possent, et non omnia concremari | 2.1 |
| tecta ut quodcumque superesset urbis, id pignus ad flecten- | |
| dos hostium animos haberent, nequaquam perinde atque in | |
| capta urbe primo die aut passim aut late uagatus est ignis. | |
| Romani ex arce plenam hostium urbem cernentes uagosque | 3.1 |
| per uias omnes cursus, cum alia atque alia parte noua aliqua | |
| clades oreretur, non mentibus solum concipere sed ne auri- | |
| bus quidem atque oculis satis constare poterant. quo- | 4.1 |
| cumque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, | |
| sonitus flammae et fragor ruentium tectorum auertisset, | |
| pauentes ad omnia animos oraque et oculos flectebant, uelut | |
| ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriae nec ullius | 5 |
| rerum suarum relicti praeterquam corporum uindices, tanto | 5.1 |
| ante alios miserandi magis qui unquam obsessi sunt quod | |
| interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in | |
| hostium potestate. nec tranquillior nox diem tam foede | 6.1 |
| actum excepit; lux deinde noctem inquieta insecuta est, nec | |
| ullum erat tempus quod a nouae semper cladis alicuius | |
| spectaculo cessaret. nihil tamen tot onerati atque obruti | 7.1 |
| malis flexerunt animos quin etsi omnia flammis ac ruinis | |
| aequata uidissent, quamuis inopem paruumque quem tene- | |
| bant collem liberati relictum uirtute defenderent; et iam | 8.1 |
| cum eadem cottidie acciderent, uelut adsueti malis abaliena- | |
| uerant ab sensu rerum suarum animos, arma tantum fer- | |
| rumque in dextris uelut solas reliquias spei suae intuentes. |