| Romae interim satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuen- | 5.41.1.1 |
| dam arcem compositis, turba seniorum domos regressi ad- | |
| uentum hostium obstinato ad mortem animo exspectabant. | |
| qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae | 2.1 |
| pristinae honorumque aut uirtutis insignibus morerentur, | |
| quae augustissima uestis est tensas ducentibus triumphanti- | |
| busue, ea uestiti medio aedium eburneis sellis sedere. sunt | 3.1 |
| qui M. Folio pontifice maximo praefante carmen deuouisse | |
| eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant. Galli et | 4.1 |
| quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant | |
| animos et quod nec in acie ancipiti usquam certauerant | |
| proelio nec tum impetu aut ui capiebant urbem, sine ira, | |
| sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente | 5 |
| Collina porta in forum perueniunt, circumferentes oculos ad | |
| templa deum arcemque solam belli speciem tenentem. inde, | 5.1 |
| modico relicto praesidio ne quis in dissipatos ex arce aut | |
| Capitolio impetus fieret, dilapsi ad praedam uacuis occursu | |
| hominum uiis, pars in proxima quaeque tectorum agmine | |
| ruunt, pars ultima, uelut ea demum intacta et referta praeda, | 5 |
| petunt; inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus | 6.1 |
| hostilis uagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca | |
| conglobati redibant; ubi eos, plebis aedificiis obseratis, pa- | 7.1 |
| tentibus atriis principum, maior prope cunctatio tenebat | |
| aperta quam clausa inuadendi; adeo haud secus quam | 8.1 |
| uenerabundi intuebantur in aedium uestibulis sedentes uiros, | |
| praeter ornatum habitumque humano augustiorem, maiestate | |
| etiam quam uoltus grauitasque oris prae se ferebat simillimos | |
| dis. ad eos uelut simulacra uersi cum starent, M. Papirius, | 9.1 |
| unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus | |
| promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput in- | |
| cusso iram mouisse, atque ab eo initium caedis ortum, | |
| ceteros in sedibus suis trucidatos; post principium caedem | 10.1 |
| nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes. |