| haec inter seniores morti destinatos iactata solacia. | 5.40.1.1 |
| uersae inde adhortationes ad agmen iuuenum quos in Capi- | |
| tolium atque in arcem prosequebantur, commendantes | |
| uirtuti eorum iuuentaeque urbis per trecentos sexaginta | |
| annos omnibus bellis uictricis quaecumque reliqua esset for- | 5 |
| tuna. digredientibus qui spem omnem atque opem secum | 2.1 |
| ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant | |
| exitio, cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum mulie- | 3.1 |
| bris fletus et concursatio incerta nunc hos, nunc illos | |
| sequentium rogitantiumque uiros natosque cui se fato darent, | |
| nihil quod humani superesset mali relinquebant. magna | 4.1 |
| pars tamen earum in arcem suos persecutae sunt, nec pro- | |
| hibente ullo nec uocante, quia quod utile obsessis ad mi- | |
| nuendam imbellem multitudinem, id parum humanum erat. | |
| alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus col- | 5.1 |
| lis nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa | |
| uelut agmine iam uno petiit Ianiculum. inde pars per | 6.1 |
| agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut | |
| consensu, suam quisque spem, sua consilia communibus de- | |
| ploratis exsequentes. flamen interim Quirinalis uirginesque | 7.1 |
| Uestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum | |
| ferenda, quae quia uires ad omnia ferenda deerant relin- | |
| quenda essent consultantes, quisue ea locus fideli adserua- | |
| turus custodia esset, optimum ducunt condita in doliolis | 8.1 |
| sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui | |
| religio est, defodere; cetera inter se onere partito ferunt uia | |
| quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum. in eo cliuo eas | 9.1 |
| cum L. Albinius de plebe Romana homo conspexisset | |
| plaustro coniugem ad liberos uehens inter ceteram turbam | |
| quae inutilis bello urbe excedebat, saluo etiam tum dis- | 10.1 |
| crimine diuinarum humanarumque rerum religiosum ratus | |
| sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire | |
| ferrique, se ac suos in uehiculo conspici, descendere uxorem | |
| ac pueros iussit, uirgines sacraque in plaustrum imposuit et | 5 |
| Caere quo iter sacerdotibus erat peruexit. |