| Gallos quoque uelut obstupefactos miraculum uictoriae | 5.39.1.1 |
| tam repentinae tenuit, et ipsi pauore defixi primum steterunt, | |
| uelut ignari quid accidisset; deinde insidias uereri; postremo | |
| caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est, | |
| coaceruare; tum demum postquam nihil usquam hostile | 2.1 |
| cernebatur uiam ingressi, haud multo ante solis occasum ad | |
| urbem Romam perueniunt. ubi cum praegressi equites non | |
| portas clausas, non stationem pro portis excubare, non ar- | |
| matos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miracu- | 5 |
| lum eos sustinuit; noctemque ueriti et ignotae situm urbis, | 3.1 |
| inter Romam atque Anienem consedere, exploratoribus | |
| missis circa moenia aliasque portas quaenam hostibus in | |
| perdita re consilia essent. Romani cum pars maior ex acie | 4.1 |
| Ueios petisset quam Romam, nemo superesse quemquam | |
| praeter eos qui Romam refugerant crederet, complorati | |
| omnes pariter uiui mortuique totam prope urbem lamentis | |
| impleuerunt. priuatos deinde luctus stupefecit publicus | 5.1 |
| pauor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus | |
| cantusque dissonos uagantibus circa moenia turmatim bar- | |
| baris audiebant. omne inde tempus suspensos ita tenuit | 6.1 |
| animos usque ad lucem alteram ut identidem iam in urbem | |
| futurus uideretur impetus; primo aduentu, quia accesserant | |
| ad urbem,—mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii | |
| foret,—deinde sub occasum solis, quia haud multum diei | 7.1 |
| supererat,—ante noctem <enim> [rati se] inuasuros;—tum | |
| in noctem dilatum consilium esse, quo plus pauoris inferrent. | |
| postremo lux appropinquans exanimare, timorique perpetuo | 8.1 |
| ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt | |
| inlata. nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die | |
| similis illi quae ad Alliam tam pauide fugerat ciuitas fuit. | |
| nam cum defendi urbem posse tam parua relicta manu spes | 9.1 |
| nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuuentutem | |
| militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque conce- | |
| dere, armisque et frumento conlato, ex loco inde munito | 10.1 |
| deos hominesque et Romanum nomen defendere; flaminem | 11.1 |
| sacerdotesque Uestales sacra publica a caede, ab incendiis | |
| procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non | |
| superessent qui colerent. si arx Capitoliumque, sedes deo- | 12.1 |
| rum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuuentus | |
| superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse | |
| seniorum relictae in urbe utique periturae turbae. et quo | 13.1 |
| id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes trium- | |
| phales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros, | |
| nec his corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam | |
| possent, oneraturos inopiam armatorum. | 5 |