| ibi tribuni militum non loco castris ante capto, non prae- | 5.38.1.1 |
| munito uallo quo receptus esset, non deorum saltem si non | |
| hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt | |
| aciem, diductam in cornua ne circumueniri multitudine | |
| hostium possent; nec tamen aequari frontes poterant cum | 2.1 |
| extenuando infirmam et uix cohaerentem mediam aciem | |
| haberent. paulum erat ab dextera editi loci quem subsi- | |
| diariis repleri placuit, eaque res ut initium pauoris ac fugae, | |
| sic una salus fugientibus fuit. nam Brennus regulus Gallo- | 3.1 |
| rum in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id | |
| captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie legionum | |
| recta fronte concucurrissent subsidia in auersos transuersos- | |
| que impetum darent, ad subsidiarios signa conuertit, si eos | 4.1 |
| loco depulissit haud dubius facilem in aequo campi tantum | |
| superanti multitudine uictoriam fore. adeo non fortuna | |
| modo sed ratio etiam cum barbaris stabat. in altera acie | 5.1 |
| nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites | |
| erat. pauor fugaque occupauerat animos et tanta omnium | |
| obliuio, ut multo maior pars Ueios in hostium urbem, cum | |
| Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac | 5 |
| liberos fugerent. parumper subsidiarios tutatus est locus; | 6.1 |
| in reliqua acie simul est clamor proximis ab latere, ultimis | |
| ab tergo auditus, ignotum hostem prius paene quam uide- | |
| rent, non modo non temptato certamine sed ne clamore | |
| quidem reddito integri intactique fugerunt; nec ulla caedes | 7.1 |
| pugnantium fuit; terga caesa suomet ipsorum certamine in | |
| turba impedientium fugam. circa ripam Tiberis quo armis | 8.1 |
| abiectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta | |
| est, multosque imperitos nandi aut inualidos, graues loricis | |
| aliisque tegminibus, hausere gurgites; maxima tamen pars | 9.1 |
| incolumis Ueios perfugit, unde non modo praesidii quic- | |
| quam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus. | |
| ab dextro cornu quod procul a flumine et magis sub monte | 10.1 |
| steterat, Romam omnes petiere et ne clausis quidem portis | |
| urbis in arcem confugerunt. |