| cum tanta moles mali instaret—adeo occaecat animos | 5.37.1.1 |
| fortuna, ubi uim suam ingruentem refringi non uolt—ciui- | |
| tas quae aduersus Fidenatem ac Ueientem hostem aliosque | |
| finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis | |
| tempestatibus dixisset, ea tunc inuisitato atque inaudito | 2.1 |
| hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, | |
| nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesiuit. tribuni | 3.1 |
| quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum | |
| praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media | |
| bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, | |
| habebant. interim Galli postquam accepere ultro honorem | 4.1 |
| habitum uiolatoribus iuris humani elusamque legationem | |
| suam esse, flagrantes ira cuius impotens est gens, confestim | |
| signis conuolsis citato agmine iter ingrediuntur. ad quorum | 5.1 |
| praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad | |
| arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire | |
| magno clamore significabant quacumque ibant, equis uiris- | |
| que longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci. | 5 |
| sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps | 6.1 |
| inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas | |
| hostium tulit, quippe quibus uelut tumultuario exercitu | 7.1 |
| raptim ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est, | |
| qua flumen Allia, Crustuminis montibus praealto defluens | |
| alueo, haud multum infra uiam Tiberino amni miscetur. | |
| iam omnia contra circaque hostium plena erant et nata in | 8.1 |
| uanos tumultus gens truci cantu clamoribusque uariis hor- | |
| rendo cuncta compleuerant sono. |