| mitis legatio, ni praeferoces legatos Gallisque magis quam | 5.36.1.1 |
| Romanis similes habuisset. quibus postquam mandata edi- | |
| derunt in concilio [Gallorum] datur responsum, etsi nouum | 2.1 |
| nomen audiant Romanorum, tamen credere uiros fortes esse | |
| quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit imploratum; et | 3.1 |
| quoniam legatione aduersus se maluerint quam armis tueri | |
| socios, ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si | |
| Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant | |
| Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari | 5 |
| non posse. et responsum coram Romanis accipere uelle et | 4.1 |
| si negetur ager, coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nun- | |
| tiare domum possent quantum Galli uirtute ceteros mortales | |
| praestarent. quodnam id ius esset agrum a possessoribus | 5.1 |
| petere aut minari arma Romanis quaerentibus et quid in | |
| Etruria rei Gallis esset, cum illi se in armis ius ferre et | |
| omnia fortium uirorum esse ferociter dicerent, accensis | |
| utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur. | 5 |
| ibi iam urgentibus Romanam urbem fatis legati contra ius | 6.1 |
| gentium arma capiunt. nec id clam esse potuit cum ante | |
| signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanae | |
| iuuentutis pugnarent; tantum eminebat peregrina uirtus. | |
| quin etiam Q. Fabius, euectus extra aciem equo, ducem | 7.1 |
| Gallorum, ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem, | |
| per latus transfixum hasta occidit; spoliaque eius legentem | |
| Galli agnouere, perque totam aciem Romanum legatum esse | |
| signum datum est. omissa inde in Clusinos ira, receptui | 8.1 |
| canunt minantes Romanis. erant qui extemplo Romam | |
| eundum censerent; uicere seniores, ut legati prius mitte- | |
| rentur questum iniurias postulatumque ut pro iure gentium | |
| uiolato Fabii dederentur. legati Gallorum cum ea sicut | 9.1 |
| erant mandata exposuissent, senatui nec factum placebat | |
| Fabiorum et ius postulare barbari uidebantur; sed ne id | |
| quod placebat decerneretur in tantae nobilitatis uiris ambitio | |
| obstabat. itaque ne penes ipsos culpa esset cladis forte | 10.1 |
| Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum | |
| ad populum reiciunt; ubi tanto plus gratia atque opes | |
| ualuere ut quorum de poena agebatur tribuni militum con- | |
| sulari potestate in insequentem annum crearentur. quo | 11.1 |
| facto haud secus quam dignum erat infensi Galli bellum | |
| propalam minantes ad suos redeunt. tribuni militum cum | |
| tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus Q. Seruilius quartum | |
| P. Cornelius Maluginensis. | 5 |