| alia subinde manus | 5.35.1.1 |
| Cenomanorum Etitouio duce uestigia priorum secuta eodem | |
| saltu fauente Belloueso cum transcendisset Alpes, ubi nunc | |
| Brixia ac Uerona urbes sunt locos tenuere. Libui considunt | 2.1 |
| post hos Salluuiique, prope antiquam gentem Laeuos Ligures | |
| incolentes circa Ticinum amnem. Poenino deinde Boii | |
| Lingonesque transgressi cum iam inter Padum atque Alpes | |
| omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto non Etruscos modo | 5 |
| sed etiam Umbros agro pellunt; intra Appenninum tamen | |
| sese tenuere. tum Senones, recentissimi aduenarum, ab | 3.1 |
| Utente flumine usque ad Aesim fines habuere. hanc gen- | |
| tem Clusium Romamque inde uenisse comperio: id parum | |
| certum est, solamne an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum | |
| populis adiutam. | 5 |
| Clusini nouo bello exterriti, cum multitudinem, cum for- | 4.1 |
| mas hominum inuisitatas cernerent et genus armorum, audi- | |
| rentque saepe ab iis cis Padum ultraque legiones Etruscorum | |
| fusas, quamquam aduersus Romanos nullum eis ius societatis | |
| amicitiaeue erat, nisi quod Ueientes consanguineos aduersus | 5 |
| populum Romanum non defendissent, legatos Romam qui | |
| auxilium ab senatu peterent misere. de auxilio nihil impe- | 5.1 |
| tratum; legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus | |
| populique Romani nomine agerent cum Gallis ne a quibus | |
| nullam iniuriam accepissent socios populi Romani atque | |
| amicos oppugnarent. Romanis eos bello quoque si res | 6.1 |
| cogat tuendos esse; sed melius uisum bellum ipsum amo- | |
| ueri si posset, et Gallos nouam gentem pace potius cognosci | |
| quam armis. |