| de transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco | 5.34.1.1 |
| Tarquinio Romae regnante, Celtarum quae pars Galliae | |
| tertia est penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem | |
| Celtico dabant. Ambigatus is fuit, uirtute fortunaque cum | 2.1 |
| sua, tum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia | |
| adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo | |
| uix regi uideretur posse. hic magno natu ipse iam exone- | 3.1 |
| rare praegrauante turba regnum cupiens, Bellouesum ac Sego- | |
| uesum sororis filios impigros iuuenes missurum se esse in quas | |
| di dedissent auguriis sedes ostendit; quantum ipsi uellent | 4.1 |
| numerum hominum excirent ne qua gens arcere aduenien- | |
| tes posset. tum Segoueso sortibus dati Hercynei saltus; | |
| Belloueso haud paulo laetiorem in Italiam uiam di dabant. | |
| is quod eius ex populis abundabat, Bituriges, Aruernos, | 5.1 |
| Senones, Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos exciuit. | |
| profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricas- | |
| tinos uenit. Alpes inde oppositae erant; quas inexsupera- | 6.1 |
| biles uisas haud equidem miror, nulladum uia, quod quidem | |
| continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet, | |
| superatas. ibi cum uelut saeptos montium altitudo teneret | 7.1 |
| Gallos, circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga | |
| in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit | |
| quod allatum est aduenas quaerentes agrum ab Saluum | |
| gente oppugnari. Massilienses erant ii, nauibus a Phocaea | 8.1 |
| profecti. id Galli fortunae suae omen rati, adiuuere ut | |
| quem primum in terram egressi occupauerant locum pa- | |
| tientibus Saluis communirent. ipsi per Taurinos saltus | |
| <saltum>que Duriae Alpes transcenderunt; fusisque acie | 9.1 |
| Tuscis haud procul Ticino flumine, cum in quo consede- | |
| rant agrum Insubrium appellari audissent cognominem In- | |
| subribus pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condi- | |
| dere urbem; Mediolanium appellarunt. | 5 |