| dum haec Ueiis agebantur, interim arx Romae Capito- | 5.47.1.1 |
| liumque in ingenti periculo fuit. namque Galli, seu uesti- | 2.1 |
| gio notato humano qua nuntius a Ueiis peruenerat seu sua | |
| sponte animaduerso ad Carmentis saxo in adscensum aequo, | |
| nocte sublustri cum primo inermem qui temptaret uiam | |
| praemisissent, tradentes inde arma ubi quid iniqui esset, | 5 |
| alterni innixi subleuantesque in uicem et trahentes alii alios, | |
| prout postularet locus, tanto silentio in summum euasere ut | 3.1 |
| non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollici- | |
| tum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. anseres non | 4.1 |
| fefellere quibus sacris Iunonis in summa inopia cibi tamen | |
| abstinebatur. quae res saluti fuit; namque clangore eorum | |
| alarumque crepitu excitus M. Manlius qui triennio ante | |
| consul fuerat, uir bello egregius, armis arreptis simul ad | 5 |
| arma ceteros ciens uadit et dum ceteri trepidant, Gallum | |
| qui iam in summo constiterat umbone ictum deturbat. | |
| cuius casus prolapsi cum proximos sterneret, trepidantes | 5.1 |
| alios armisque omissis saxa quibus adhaerebant manibus | |
| amplexos trucidat. iamque et alii congregati telis missili- | |
| busque saxis proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies | |
| in praeceps deferri. sedato deinde tumultu reliquum noctis, | 6.1 |
| quantum in turbatis mentibus poterat cum praeteritum quo- | |
| que periculum sollicitaret, quieti datum est. luce orta | 7.1 |
| uocatis classico ad concilium militibus ad tribunos, cum et | |
| recte et perperam facto pretium deberetur, Manlius primum | |
| ob uirtutem laudatus donatusque non ab tribunis solum | |
| militum sed consensu etiam militari; cui uniuersi selibras | 8.1 |
| farris et quartarios uini ad aedes eius quae in arce erant | |
| contulerunt,—rem dictu paruam, ceterum inopia fecerat eam | |
| argumentum ingens caritatis, cum se quisque uictu suo frau- | |
| dans detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem | 5 |
| unius uiri conferret. tum uigiles eius loci qua fefellerat ad- | 9.1 |
| scendens hostis citati; et cum in omnes more militari se | |
| animaduersurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntias- | |
| set, consentiente clamore militum in unum uigilem conicien- | 10.1 |
| tium culpam deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium | |
| eius noxae adprobantibus cunctis de saxo deiecit. inde in- | 11.1 |
| tentiores utrimque custodiae esse, et apud Gallos, quia uol- | |
| gatum erat inter Ueios Romamque nuntios commeare, et | |
| apud Romanos ab nocturni periculi memoria. |