| sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrimque | 5.48.1.1 |
| exercitum urgebat, Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente | 2.1 |
| inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et | |
| uaporis pleno cineremque non puluerem modo ferente cum | |
| quid uenti motum esset. quorum intolerantissima gens | 3.1 |
| umorique ac frigori adsueta cum aestu et angore uexati | |
| uolgatis uelut in pecua morbis morerentur, iam pigritia sin- | |
| gulos sepeliendi promisce aceruatos cumulos hominum ure- | |
| bant, bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum | 5 |
| fecere. indutiae deinde cum Romanis factae et conloquia | 4.1 |
| permissu imperatorum habita; in quibus cum identidem | |
| Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem | |
| uocarent, dicitur auertendae eius opinionis causa multis | |
| locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes. | 5 |
| sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat. | 5.1 |
| itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, ma- | |
| gistrum equitum L. Ualerium a Ueiis adducere exercitum | |
| iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, | |
| interim Capitolinus exercitus, stationibus uigiliis fessus, supe- | 6.1 |
| ratis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura | |
| uinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium | |
| ab dictatore appareret, postremo spe quoque iam non solum | 7.1 |
| cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruenti- | |
| bus infirmum corpus armis, uel dedi uel redimi se quacumque | |
| pactione possint iussit, iactantibus non obscure Gallis haud | |
| magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant. | 5 |
| tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum | 8.1 |
| ut paciscerentur. inde inter Q. Sulpicium tribunum mili- | |
| tum et Brennum regulum Gallorum conloquio transacta res | |
| est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox impe- | |
| raturi factum. rei foedissimae per se adiecta indignitas | 9.1 |
| est: pondera ab Gallis allata iniqua et tribuno recusante | |
| additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intole- | |
| randa Romanis uox, uae uictis. |