| sed dique et homines prohibuere redemptos uiuere Roma- | 5.49.1.1 |
| nos. nam forte quadam priusquam infanda merces perfice- | |
| retur, per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator | |
| interuenit, auferrique aurum de medio et Gallos submoueri | |
| iubet. cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam | 2.1 |
| pactionem ratam esse quae postquam ipse dictator creatus | |
| esset iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, | |
| denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant. suos in | 3.1 |
| aceruum conicere sarcinas et arma aptare ferroque non auro | |
| reciperare patriam iubet, in conspectu habentes fana deum | |
| et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis | |
| et omnia quae defendi repetique et ulcisci fas sit. instruit | 4.1 |
| deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo | |
| urbis et natura inaequali, et omnia quae arte belli secunda | |
| suis eligi praeparariue poterant prouidit. Galli noua re tre- | 5.1 |
| pidi arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos | |
| incurrunt. iam uerterat fortuna, iam deorum opes humana- | |
| que consilia rem Romanam adiuuabant. igitur primo con- | |
| cursu haud maiore momento fusi Galli sunt quam ad Alliam | 5 |
| uicerant. iustiore altero deinde proelio ad octauum lapidem | 6.1 |
| Gabina uia, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu au- | |
| spicioque Camilli uincuntur. ibi caedes omnia obtinuit; | |
| castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis relictus. dicta- | 7.1 |
| tor reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit, | |
| interque iocos militares quos inconditos iaciunt, Romulus ac | |
| parens patriae conditorque alter urbis haud uanis laudibus | |
| appellabatur. | 5 |
| seruatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie | 8.1 |
| seruauit cum prohibuit migrari Ueios, et tribunis rem inten- | |
| tius agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis | |
| plebe ad id consilium; eaque causa fuit non abdicandae | 9.1 |
| post triumphum dictaturae, senatu obsecrante ne rem publi- | |
| cam in incerto relinqueret statu. |