| omnium primum, ut erat | 5.50.1.1 |
| diligentissimus religionum cultor, quae ad deos immortales | |
| pertinebant rettulit et senatus consultum facit: fana omnia, | 2.1 |
| quoad ea hostis possedisset, restituerentur terminarentur | |
| expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumuiros | |
| quaereretur; cum Caeretibus hospitium publice fieret quod | 3.1 |
| sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent beneficioque | |
| eius populi non intermissus honos deum immortalium esset; | |
| ludi Capitolini fierent quod Iuppiter optimus maximus suam | 4.1 |
| sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus | |
| esset; collegiumque ad eam rem M. Furius dictator consti- | |
| tueret ex iis qui in Capitolio atque arce habitarent. expiandae | 5.1 |
| etiam uocis nocturnae quae nuntia cladis ante bellum Galli- | |
| cum audita neglectaque esset mentio inlata, iussumque tem- | |
| plum in Noua uia Aio Locutio fieri. aurum quod Gallis | 6.1 |
| ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem | |
| in Iouis cellam conlatum cum in quae referri oporteret con- | |
| fusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iouis | |
| sella poni iussum. iam ante in eo religio ciuitatis apparue- | 7.1 |
| rat quod cum in publico deesset aurum ex quo summa pactae | |
| mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant | |
| ut sacro auro abstineretur. matronis gratiae actae honosque | |
| additus ut earum sicut uirorum post mortem sollemnis lau- | 5 |
| datio esset. his peractis quae ad deos pertinebant quaeque | 8.1 |
| per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis | |
| plebem adsiduis contionibus ut relictis ruinis in urbem para- | |
| tam Ueios transmigrarent, in contionem uniuerso senatu | |
| prosequente escendit atque ita uerba fecit. | 5 |