| 'adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tri- | 5.51.1.1 |
| bunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solacium aliud habue- | |
| rim, quoad Ardeae uixi, quam quod procul ab his certamini- | |
| bus eram, et ob eadem haec non si miliens senatus consulto | |
| populique iussu reuocaretis, rediturus unquam fuerim. nec | 2.1 |
| nunc me ut redirem mea uoluntas mutata sed uestra fortuna | |
| perpulit; quippe ut in sua sede maneret patria, id agebatur, | |
| non ut ego utique in patria essem. et nunc quiescerem ac | |
| tacerem libenter nisi haec quoque pro patria dimicatio esset; | 5 |
| cui deesse, quoad uita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam | |
| nefas est. quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium | 3.1 |
| manibus eripuimus, si reciperatam ipsi deserimus? et cum | |
| uictoribus Gallis capta tota urbe Capitolium tamen atque | |
| arcem dique et homines Romani tenuerint, uictoribus Roma- | |
| nis reciperata urbe arx quoque et Capitolium deseretur et | 5 |
| plus uastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet quam | |
| aduersa fecit? equidem si nobis cum urbe simul positae | 4.1 |
| traditaeque per manus religiones nullae essent, tamen tam | |
| euidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis ut | |
| omnem neglegentiam diuini cultus exemptam hominibus | |
| putem. intuemini enim horum deinceps annorum uel se- | 5.1 |
| cundas res uel aduersas; inuenietis omnia prospera euenisse | |
| sequentibus deos, aduersa spernentibus. iam omnium pri- | 6.1 |
| mum, Ueiens bellum—per quot annos, quanto labore gestum. | |
| —non ante cepit finem, quam monitu deorum aqua ex lacu | |
| Albano emissa est. quid haec tandem urbis nostrae clades | 7.1 |
| noua? num ante exorta est quam spreta uox caelo emissa | |
| de aduentu Gallorum, quam gentium ius ab legatis nostris | |
| uiolatum, quam a nobis cum uindicari deberet eadem ne- | |
| glegentia deorum praetermissum? igitur uicti captique ac | 8.1 |
| redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut | |
| terrarum orbi documento essemus. aduersae deinde res | |
| admonuerunt religionum. confugimus in Capitolium ad | 9.1 |
| deos, ad sedem Iouis optimi maximi; sacra in ruina rerum | |
| nostrarum alia terra celauimus, alia auecta in finitimas urbes | |
| amouimus ab hostium oculis; deorum cultum deserti ab dis | |
| hominibusque tamen non intermisimus. reddidere igitur | 10.1 |
| patriam et uictoriam et antiquum belli decus amissum, et in | |
| hostes qui caeci auaritia in pondere auri foedus ac fidem | |
| fefellerunt, uerterunt terrorem fugamque et caedem. |