| haec culti neglectique numinis tanta monumenta in rebus | 5.52.1.1 |
| humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum uixdum | |
| e naufragiis prioris culpae cladisque emergentes paremus | |
| nefas? urbem auspicato inauguratoque conditam habemus; | 2.1 |
| nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus; | |
| sacrificiis sollemnibus non dies magis stati quam loca sunt | |
| in quibus fiant. hos omnes deos publicos priuatosque, | 3.1 |
| Quirites, deserturi estis? quam par uestrum factum <ei> est | |
| quod in obsidione nuper in egregio adulescente, C. Fabio, | |
| non minore hostium admiratione quam uestra conspectum | |
| est, cum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae | 5 |
| gentis in colle Quirinali obiit? an gentilicia sacra ne in | 4.1 |
| bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos | |
| etiam in pace deseri placet, et pontifices flaminesque negle- | |
| gentiores publicarum religionum esse quam priuatus in sol- | |
| lemni gentis fuerit? forsitan aliquis dicat aut Ueiis ea nos | 5.1 |
| facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros qui faciant; | |
| quorum neutrum fieri saluis caerimoniis potest. et ne om- | 6.1 |
| nia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iouis | |
| epulo num alibi quam in Capitolio puluinar suscipi potest? | |
| quid de aeternis Uestae ignibus signoque quod imperii | 7.1 |
| pignus custodia eius templi tenetur loquar? quid de anci- | |
| libus uestris, Mars Gradiue tuque, Quirine pater? haec | |
| omnia in profano deseri placet sacra, aequalia urbi, quaedam | |
| uetustiora origine urbis? | 5 |
| et uidete quid inter nos ac maiores intersit. illi sacra | 8.1 |
| quaedam in monte Albano Lauiniique nobis facienda tradi- | |
| derunt. an ex hostium urbibus Romam ad nos transferri | |
| sacra religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem | |
| Ueios transferemus? recordamini, agite dum, quotiens | 9.1 |
| sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu neglegentia | |
| casuue praetermissum est. modo quae res post prodigium | |
| Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque reno- | |
| uatio adfectae Ueienti bello rei publicae remedio fuit? at | 10.1 |
| etiam, tamquam ueterum religionum memores, et peregrinos | |
| deos transtulimus Romam et instituimus nouos. Iuno regina | |
| transuecta a Ueiis nuper in Auentino quam insigni ob excel- | |
| lens matronarum studium celebrique dedicata est die'. Aio | 11.1 |
| Locutio templum propter caelestem uocem exauditam in | |
| Noua uia iussimus fieri; Capitolinos ludos sollemnibus aliis | |
| addidimus collegiumque ad id nouum auctore senatu con- | |
| didimus; quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis | 12.1 |
| urbem Romanam relicturi fuimus, si non uoluntate mansi- | |
| mus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus | |
| metu retenti sumus? de sacris loquimur et de templis; | 13.1 |
| quid tandem de sacerdotibus? nonne in mentem uenit | |
| quantum piaculi committatur? Uestalibus nempe una illa | |
| sedes est, ex qua eas nihil unquam praeterquam urbs capta | |
| mouit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem | 5 |
| nefas est. hos Ueientes pro Romanis facturi estis sacer- | 14.1 |
| dotes, et Uestales tuae te deserent, Uesta, et flamen peregre | |
| habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae | |
| piaculi contrahet? quid alia quae auspicato agimus omnia | 15.1 |
| fere intra pomerium, cui obliuioni aut neglegentiae da- | |
| mus? comitia curiata, quae rem militarem continent, comi- | 16.1 |
| tia centuriata, quibus consules tribunosque militares creatis, | |
| ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt? Ueiosne haec | 17.1 |
| transferemus? an comitiorum causa populus tanto incom- | |
| modo in desertam hanc ab dis hominibusque urbem conueniet? |