| at enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis | 5.53.1.1 |
| expiari posse; sed res ipsa cogit uastam incendiis ruinisque | |
| relinquere urbem et ad integra omnia Ueios migrare nec hic | |
| aedificando inopem plebem uexare. hanc autem iactari | 2.1 |
| magis causam quam ueram esse, ut ego non dicam, apparere | |
| uobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum aduen- | |
| tum, saluis tectis publicis priuatisque, stante incolumi urbe, | |
| hanc eandem rem actam esse ut Ueios transmigraremus. | 5 |
| et uidete quantum inter meam sententiam uestramque in- | 3.1 |
| tersit, tribuni. uos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, | |
| nunc utique faciendum putatis: ego contra—nec id mirati | |
| sitis, priusquam quale sit audieritis—etiamsi tum migran- | |
| dum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas | 5 |
| non censerem. quippe tum causa nobis in urbem captam | 4.1 |
| migrandi uictoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; | |
| nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa | |
| est. non enim reliquisse uictores, sed amisisse uicti patriam | 5.1 |
| uidebimur: hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circum- | |
| sessum Capitolium necessitas imposuisse ut desereremus | |
| penates nostros exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco | |
| conscisceremus quem tueri non possemus. et Galli euertere | 5 |
| potuerunt Romam quam Romani restituere non uidebuntur | |
| potuisse? quid restat nisi ut, si iam nouis copiis ueniant— | 6.1 |
| constat enim uix credibilem multitudinem esse—et habi- | |
| tare in capta ab se, deserta a uobis hac urbe uelint, sinatis? | |
| quid? si non Galli hoc sed ueteres hostes uestri, Aequi | 7.1 |
| Uolsciue, faciant ut commigrent Romam, uelitisne illos | |
| Romanos, uos Ueientes esse? an malitis hanc solitudinem | |
| uestram quam urbem hostium esse? non equidem uideo | |
| quid magis nefas sit. haec scelera, quia piget aedificare, | 5 |
| haec dedecora pati parati estis? si tota urbe nullum | 8.1 |
| melius ampliusue tectum fieri possit quam casa illa condi- | |
| toris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque | |
| habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam | |
| exsulatum publice ire? maiores nostri, conuenae pastores- | 9.1 |
| que, cum in his locis nihil praeter siluas paludesque esset, | |
| nouam urbem tam breui aedificarunt: nos Capitolio, arce | |
| incolumi, stantibus templis deorum, aedificare incensa piget? | |
| et, quod singuli facturi fuimus si aedes nostrae deflagrassent, | 5 |
| hoc in publico incendio uniuersi recusamus facere? |