| quid tandem? si fraude, si casu Ueiis incendium ortum | 5.54.1.1 |
| sit, uentoque ut fieri potest diffusa flamma magnam partem | |
| urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamue quam urbem | |
| quaesituri sumus quo transmigremus? adeo nihil tenet | 2.1 |
| solum patriae nec haec terra quam matrem appellamus, | |
| sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet? | |
| equidem—fatebor uobis, etsi minus iniuriae uestrae [quam | 3.1 |
| meae calamitatis] meminisse iuuat—cum abessem, quotiens- | |
| cumque patria in mentem ueniret, haec omnia occurrebant, | |
| colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc | |
| caelum sub quo natus educatusque essem; quae uos, | 5 |
| Quirites, nunc moueant potius caritate sua ut maneatis in | |
| sede uestra quam postea, cum reliqueritis eam, macerent | |
| desiderio. non sine causa di hominesque hunc urbi con- | 4.1 |
| dendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen op- | |
| portunum, quo ex mediterraneis locis fruges deuehantur, | |
| quo maritimi commeatus accipiantur, mari uicinum ad com- | |
| moditates nec expositum nimia propinquitate ad pericula | 5 |
| classium externarum, regionum Italiae medium, ad in- | |
| crementum urbis natum unice locum. argumento est ipsa | 5.1 |
| magnitudo tam nouae urbis. trecentensimus sexagensimus | |
| quintus annus urbis, Quirites, agitur; inter tot ueterrimos | |
| populos tam diu bella geritis, cum interea, ne singulas | |
| loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Uolsci, tot tam | 5 |
| ualida oppida, non uniuersa Etruria, tantum terra marique | |
| pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae, | |
| bello uobis par est. quod cum ita sit quae, malum, ratio | 6.1 |
| est <haec> expertis alia experiri, cum iam ut uirtus uestra | |
| transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non | |
| possit? hic Capitolium est, ubi quondam capite humano | 7.1 |
| inuento responsum est eo loco caput rerum summamque | |
| imperii fore; hic cum augurato liberaretur Capitolium, | |
| Iuuentas Terminusque maximo gaudio patrum uestrorum | |
| moueri se non passi; hic Uestae ignes, hic ancilia caelo | 5 |
| demissa, hic omnes propitii manentibus uobis di.' |