| quae ab condita urbe Roma ad captam eandem Ro- | 6.1.1.1 |
| mani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatori- | |
| bus decemuirisque ac tribunis consularibus gessere, foris | |
| bella, domi seditiones, quinque libris exposui, res cum uetus- | 2.1 |
| tate nimia obscuras uelut quae magno ex interuallo loci | |
| uix cernuntur, tum quid rarae per eadem tempora litterae | |
| fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum, et | |
| quod, etiam si quae in commentariis pontificum aliisque | 5 |
| publicis priuatisque erant monumentis, incensa urbe ple- | |
| raeque interiere. clariora deinceps certioraque ab secunda | 3.1 |
| origine uelut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis | |
| gesta domi militiaeque exponentur. | |
| ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem in- | 4.1 |
| nixa M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se | |
| dictatura nisi anno circumacto passi sunt. comitia in in- | 5.1 |
| sequentem annum tribunos habere quorum in magistratu | |
| capta urbs esset, non placuit; res ad interregnum rediit. | |
| cum ciuitas in opere ac labore assiduo reficiendae urbis | 6.1 |
| teneretur, interim Q. Fabio, simul primum magistratu abiit, | |
| ab Cn. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in | |
| Gallos—ad quos missus erat orator—contra ius gentium | |
| pugnasset; cui iudicio eum mors, adeo opportuna ut uolun- | 7.1 |
| tariam magna pars crederet, subtraxit. interregnum initum: | 8.1 |
| P. Cornelius Scipio interrex et post eum M. Furius Camillus | |
| [iterum]. is tribunos militum consulari potestate creat | |
| L. Ualerium Publicolam iterum L. Uerginium P. Cornelium | |
| A. Manlium L. Aemilium L. Postumium. | 5 |
| hi ex interregno cum extemplo magistratum inissent, | 9.1 |
| nulla de re prius quam de religionibus senatum consuluere. | |
| in primis foedera ac leges—erant autem eae duodecim | 10.1 |
| tabulae et quaedam regiae leges—conquiri, quae compare- | |
| rent, iusserunt; alia ex eis edita etiam in uolgus: quae | |
| autem ad sacra pertinebant a pontificibus maxime ut re- | |
| ligione obstrictos haberent multitudinis animos suppressa. | 5 |
| tum de diebus religiosis agitari coeptum, diemque a. d. XV | 11.1 |
| Kal. Sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram | |
| Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede | |
| pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt, †in- | |
| signemque rei nullius publice priuatimque agendae† fecerunt. | 5 |
| quidam, quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius | 12.1 |
| tribunus militum neque inuenta pace deum post diem tertium | |
| obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus | |
| rebus diuinis supersederi iussum, inde, ut postridie Kalen- | |
| das quoque ac Nonas eadem religio esset, traditum putant. | 5 |