| nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam graui casu | 6.2.1.1 |
| rei publicae secum agitare. hinc Uolsci, ueteres hostes, ad | 2.1 |
| exstinguendum nomen Romanum arma ceperant: hinc | |
| Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de | |
| bello ad fanum Uoltumnae factam mercatores adferebant. | |
| nouus quoque terror accesserat defectione Latinorum Herni- | 3.1 |
| corumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factam per | |
| annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia | |
| populi Romani fuerant. itaque cum tanti undique terrores | 4.1 |
| circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud | |
| hostes sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum | |
| laborare, placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam | 5.1 |
| cuius reciperata esset dictatoremque dici M. Furium Camil- | |
| lum. is dictator C. Seruilium Ahalam magistrum equitum | 6.1 |
| dixit; iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut | |
| seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in uerba | |
| sua iuratos centuriaret. | |
| exercitum conscriptum armatumque trifariam diuisit: | 7.1 |
| partem unam in agro Ueiente Etruriae opposuit, alteram | |
| ante urbem castra locare iussit; tribuni militum his A. Man- | 8.1 |
| lius, illis quia aduersus Etruscos mittebantur L. Aemilius | |
| praepositus; tertiam partem ipse ad Uolscos duxit nec | |
| procul a Lanuuio—ad Mecium is locus dicitur—castra | |
| oppugnare est adortus. quibus ab contemptu, quod prope | 9.1 |
| omnem deletam a Gallis Romanam iuuentutem crederent, | |
| ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator | |
| terroris intulerat ut uallo se ipsi, uallum congestis arboribus | |
| saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset. quod | 10.1 |
| ubi animaduertit Camillus, ignem in obiectam saepem | |
| coici iussit; et forte erat uis magna uenti uersa in hostem; | |
| itaque non aperuit solum incendio uiam sed flammis in | 11.1 |
| castra tendentibus uapore etiam ac fumo crepituque uiridis | |
| materiae flagrantis ita consternauit hostes, ut minor moles | |
| superantibus uallum militibus munitum in castra Uolscorum | |
| Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio ab- | 5 |
| sumptam fuerat. fusis hostibus caesisque cum castra impetu | 12.1 |
| cepisset dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam | |
| minime largitore duce, eo militi gratiorem. persecutus deinde | 13.1 |
| fugientes cum omnem Uolscum agrum depopulatus esset, | |
| ad deditionem Uolscos septuagesimo demum anno subegit. | |
| uictor ex Uolscis in Aequos transiit et ipsos bellum | 14.1 |
| molientes; exercitum eorum ad Bolas oppressit, nec castra | |
| modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit. |