| cum in ea parte in qua caput rei Romanae Camillus erat | 6.3.1.1 |
| ea fortuna esset, aliam in partem terror ingens ingruerat: | |
| Etruria prope omnis armata Sutrium, socios populi Romani, | 2.1 |
| obsidebat; quorum legati opem rebus adfectis orantes cum | |
| senatum adissent, decretum tulere ut dictator primo quoque | |
| tempore auxilium Sutrinis ferret. cuius spei moram cum | 3.1 |
| pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas | |
| oppidanorum opere, uigiliis, uolneribus, quae semper eosdem | |
| urgebant, per pactionem urbe hostibus tradita inermis cum | |
| singulis emissa uestimentis miserabili agmine penates relin- | 5 |
| queret, eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano | 4.1 |
| interuenit. cui cum se maesta turba ad pedes prouoluisset | |
| principumque orationem necessitate ultima expressam fletus | |
| mulierum ac puerorum qui exsilii comites trahebantur exce- | |
| pisset, parcere lamentis Sutrinos iussit: Etruscis se luctum | 5 |
| lacrimasque ferre. sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi | 5.1 |
| considere modico praesidio relicto, arma secum militem | |
| ferre iubet. ita expedito exercitu profectus ad Sutrium, id | |
| quod rebatur, soluta omnia rebus, ut fit, secundis inuenit, | |
| nullam stationem ante moenia, patentes portas, uictorem | 5 |
| uagum praedam ex hostium tectis egerentem. iterum igitur | 6.1 |
| eodem die Sutrium capitur; uictores Etrusci passim truci- | |
| dantur ab nouo hoste, neque se conglobandi coeundique in | |
| unum aut arma capiundi datur spatium. cum pro se | 7.1 |
| quisque tenderent ad portas, si qua forte se in agros eicere | |
| possent, clausas—id enim primum dictator imperauerat— | |
| portas inueniunt. inde alii arma capere, alii, quos forte | 8.1 |
| armatos tumultus occupauerat, conuocare suos ut proelium | |
| inirent; quod accensum ab desperatione hostium fuisset, ni | |
| praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi | |
| iussissent nec praeter armatos quemquam uiolari. tum | 9.1 |
| etiam quibus animi in spe ultima obstinati ad decertandum | |
| fuerant, postquam data spes uitae est, iactare passim arma | |
| inermesque, quod tutius fortuna fecerat, se hosti offerre. | |
| magna multitudo in custodias diuisa; oppidum ante noctem | 10.1 |
| redditum Sutrinis inuiolatum integrumque ab omni clade | |
| belli, quia non ui captum sed traditum per condiciones fuerat. |