| Camillus in urbem triumphans rediit, trium simul bellorum | 6.4.1.1 |
| uictor. longe plurimos captiuos ex Etruscis ante currum | 2.1 |
| duxit; quibus sub hasta uenumdatis tantum aeris redactum | |
| est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod super- | |
| erat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis | 3.1 |
| Camilli ante Capitolium incensum in Iouis cella constat ante | |
| pedes Iunonis positas fuisse. | |
| eo anno in ciuitatem accepti qui Ueientium Capena- | 4.1 |
| tiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Ro- | |
| manos, agerque his nouis ciuibus adsignatus. reuocati | 5.1 |
| quoque in urbem senatus consulto a Ueiis qui aedificandi | |
| Romae pigritia occupatis ibi uacuis tectis Ueios se contule- | |
| rant. et primo fremitus fuit aspernantium imperium; dies | |
| deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset | 5 |
| Romam, ex ferocibus uniuersis singulos, metu suo quemque, | |
| oboedientes fecit; et Roma cum frequentia crescere, tum | 6.1 |
| tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiu- | |
| uante et aedilibus uelut publicum exigentibus opus et ipsis | |
| priuatis—admonebat enim desiderium usus—festinantibus | |
| ad effectum operis; intraque annum noua urbs stetit. | 5 |
| exitu anni comitia tribunorum militum consulari potestate | 7.1 |
| habita. creati T. Quinctius Cincinnatus Q. Seruilius Fidenas | |
| quintum L. Iulius Iulus L. Aquilius Coruus L. Lucretius | |
| Tricipitinus Ser. Sulpicius Rufus exercitum alterum in | |
| Aequos, non ad bellum—uictos namque se fatebantur—sed | 8.1 |
| ab odio ad peruastandos fines, ne quid ad noua consilia relin- | |
| queretur uirium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem; | |
| ibi oppida Etruscorum Cortuosa et Contenebra ui capta. | 9.1 |
| ad Cortuosam nihil certaminis fuit: improuiso adorti primo | |
| clamore atque impetu cepere; direptum oppidum atque incen- | |
| sum est. Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit, | 10.1 |
| laborque continuus non die, non nocte remissus subegit eos. | |
| cum in sex partes diuisus exercitus Romanus senis horis | |
| in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem integro | |
| semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem | 5 |
| locusque inuadendi urbem Romanis datus est. publicari | 11.1 |
| praedam tribunis placebat; sed imperium quam consilium | |
| segnius fuit; dum cunctantur, iam militum praeda erat nec | |
| nisi per inuidiam adimi poterat. | |
| eodem anno, ne priuatis tantum operibus cresceret urbs, | 12.1 |
| Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus uel | |
| in hac magnificentia urbis conspiciendum. |