| iam et tribuni plebis ciuitate aedificando occupata con- | 6.5.1.1 |
| tiones suas frequentare legibus agrariis conabantur. osten- | 2.1 |
| tabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas | |
| a Camillo Uolscorum res possessionis haud ambiguae. | |
| criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate | 3.1 |
| esse quam a Uolscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad | |
| uires et arma habuerint, incursiones eo factas; nobiles | 4.1 |
| homines in possessionem agri publici grassari nec, nisi | |
| antequam omnia praecipiant diuisus sit, locum ibi plebi | |
| fore. haud magno opere plebem mouerunt et infrequentem | 5.1 |
| in foro propter aedificandi curam et eodem exhaustam | |
| impensis eoque agri immemorem, ad quem instruendum | |
| uires non essent. | |
| in ciuitate plena religionum, tunc etiam ab recenti clade | 6.1 |
| superstitiosis principibus, ut renouarentur auspicia res ad | |
| interregnum rediit. interreges deinceps M. Manlius Capi- | |
| tolinus Ser. Sulpicius Camerinus L. Ualerius Potitus; hic | 7.1 |
| demum tribunorum militum consulari potestate comitia | |
| habuit. L. Papirium Cn.† Sergium L. Aemilium iterum | |
| Licinium† Menenium L. Ualerium Publicolam tertium | |
| creat; ii ex interregno magistratum occepere. eo anno | 8.1 |
| aedis Martis Gallico bello uota dedicata est a T. Quinctio | |
| duumuiro sacris faciendis. tribus quattuor ex nouis ciuibus | |
| additae, Stellatina Tromentina Sabatina Arniensis; eaeque | |
| uiginti quinque tribuum numerum expleuere. | 5 |