| de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum | 6.6.1.1 |
| ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupidi- | |
| tatem agri quam fuerat. et de Latino Hernicoque bello | 2.1 |
| mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in | |
| armis erat, dilata est. | |
| res ad Camillum tribunum militum consulari potestate | 3.1 |
| rediit; collegae additi quinque, Ser. Cornelius Maluginensis | |
| Q. Seruilius Fidenas sextum L. Quinctius Cincinnatus L. | |
| Horatius Puluillus P. Ualerius. principio anni auersae curae | 4.1 |
| hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro | |
| Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates | |
| in armis esse Latinorumque populos iuuentutem suam sum- | |
| misisse ad id bellum, eo abnuentes publicum fuisse consilium | 5.1 |
| quod non prohibitos tantummodo uoluntarios dicerent | |
| militare ubi uellent. desierant iam ulla contemni bella. | 6.1 |
| itaque senatus dis agere gratias quod Camillus in magistratu | |
| esset: dictatorem quippe dicendum eum fuisse si priuatus | |
| esset; et collegae fateri regimen omnium rerum, ubi quid | |
| bellici terroris ingruat, in uiro uno esse sibique destinatum | 7.1 |
| in animo esse Camillo summittere imperium nec quicquam | |
| de maiestate sua detractum credere quod maiestati eius uiri | |
| concessissent. conlaudatis ab senatu tribunis et ipse | |
| Camillus confusus animo gratias egit. ingens inde ait onus | 8.1 |
| a populo Romano sibi, qui se [dictatorem] iam quartum | |
| creasset, magnum ab senatu talibus de se iudiciis [eius | |
| ordinis], maximum tam honoratorum collegarum obsequio | |
| iniungi; itaque si quid laboris uigiliarumque adici possit, | 9.1 |
| certantem secum ipsum adnisurum ut tanto de se consensu | |
| ciuitatis opinionem, quae maxima sit, etiam constantem | |
| efficiat. quod ad bellum atque Antiates attineat, plus ibi | 10.1 |
| minarum quam periculi esse; se tamen, ut nihil timendi, sic | |
| nihil contemnendi auctorem esse. circumsederi urbem | 11.1 |
| Romanam ab inuidia et odio finitimorum; itaque et ducibus | |
| pluribus et exercitibus administrandam rem publicam esse. | |
| 'te' inquit, 'P. Ualeri, socium imperii consiliique legiones | 12.1 |
| mecum aduersus Antiatem hostem ducere placet; te, Q. Ser- | 13.1 |
| uili, altero exercitu instructo paratoque in urbe castra habere, | |
| intentum siue Etruria se interim, ut nuper, siue noua haec | |
| cura, Latini atque Hernici mouerint; pro certo habeo ita rem | |
| gesturum ut patre auo teque ipso ac sex tribunatibus dignum | 5 |
| est. tertius exercitus ex causariis senioribusque a L. | 14.1 |
| Quinctio scribatur, qui urbi moenibusque praesidio sit. | |
| L. Horatius arma, tela, frumentum, quaeque alia [belli] | |
| tempora poscent prouideat. te, Ser. Corneli, praesidem | 15.1 |
| huius publici consilii, custodem religionum, comitiorum, | |
| legum, rerum omnium urbanarum, collegae facimus.' | |
| cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam | 16.1 |
| Ualerius, socius imperii lectus, adiecit M. Furium sibi pro | |
| dictatore seque ei pro magistro equitum futurum; proinde, | 17.1 |
| quam opinionem de unico imperatore, eam spem de bello | |
| haberent. se uero bene sperare patres et de bello et de | |
| pace uniuersaque re publica erecti gaudio fremunt nec | 18.1 |
| dictatore unquam opus fore rei publicae, si tales uiros in | |
| magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere | |
| atque imperare iuxta paratos laudemque conferentes potius | |
| in medium quam ex communi ad se trahentes. | 5 |