| iustitio indicto dilectuque habito Furius ac Ualerius ad | 6.7.1.1 |
| Satricum profecti, quo non Uolscorum modo iuuentutem | |
| Antiates ex noua subole lectam sed ingentem Latinorum | |
| Hernicorumque <uim> conciuerant ex integerrimis diutina | |
| pace populis. itaque nouus hostis ueteri adiunctus com- | 5 |
| mouit animos militis Romani. quod ubi aciem iam | 2.1 |
| instruenti Camillo centuriones renuntiauerunt, turbatas mili- | |
| tum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et | |
| resistentes egressos castris esse, quin uoces quoque auditas | |
| cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem | 5 |
| tantam multitudinem, nedum armatam, sustineri posse, in | 3.1 |
| equum insilit et ante signa obuersus in aciem ordines | |
| interequitans: 'quae tristitia, milites, haec, quae insolita | |
| cunctatio est? hostem an me an uos ignoratis? hostis | |
| est quid aliud quam perpetua materia uirtutis gloriae- | 5 |
| que uestrae? uos contra me duce, ut Falerios Ueiosque | 4.1 |
| captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam, | |
| modo trigeminae uictoriae triplicem triumphum ex his ipsis | |
| Uolscis et Aequis et ex Etruria egistis. an me, quod non dicta- | 5.1 |
| tor uobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem? | |
| neque ego maxima imperia in uos desidero, et uos in me | |
| nihil praeter me ipsum intueri decet; neque enim dictatura | |
| mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit. | 5 |
| iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc | 6.1 |
| bellum adferamus quae in priora attulimus, eundem euentum | |
| belli exspectemus. simul concurreritis, quod quisque didicit | |
| ac consueuit faciet: uos uincetis, illi fugient.' |