| dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum | 6.8.1.1 |
| manu arreptum secum in hostem rapit 'infer, miles' clami- | |
| tans, 'signum.' quod ubi uidere, ipsum Camillum, iam ad | 2.1 |
| munera corporis senecta inualidum, uadentem in hostes, pro- | |
| currunt pariter omnes clamore sublato 'sequere imperatorem' | |
| pro se quisque clamantes. emissum etiam signum Camilli | 3.1 |
| iussu in hostium aciem ferunt idque ut repeteretur concitatos | |
| antesignanos; ibi primum pulsum Antiatem, terroremque | 4.1 |
| non in primam tantum aciem sed etiam ad subsidiarios | |
| perlatum. nec uis tantum militum mouebat, excitata prae- | 5.1 |
| sentia ducis, sed quod Uolscorum animis nihil terribilius erat | |
| quam ipsius Camilli forte oblata species; ita quocumque se | 6.1 |
| intulisset uictoriam secum haud dubiam trahebat. maxime | |
| id euidens fuit, cum in laeuum cornu prope iam pulsum | |
| arrepto repente equo cum scuto pedestri aduectus conspectu | |
| suo proelium restituit, ostentans uincentem ceteram aciem. | 5 |
| iam inclinata res erat, sed turba hostium et fuga impedieba- | 7.1 |
| tur et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi | |
| erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam | |
| magis uictoriam quam proelium diremit. signo deinde | 8.1 |
| receptui dato nox insecuta quietis Romanis perfecit bellum; | |
| Latini namque et Hernici relictis Uolscis domos profecti | |
| sunt, malis consiliis pares adepti euentus; Uolsci ubi se | 9.1 |
| desertos ab eis uidere quorum fiducia rebellauerant, relictis | |
| castris moenibus Satrici se includunt; quos primo Camillus | |
| uallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est | |
| adortus. quae postquam nulla eruptione impediri uidet, | 10.1 |
| minus esse animi ratus in hoste quam ut in eo tam lentae | |
| spei uictoriam exspectaret, cohortatus milites ne tamquam | |
| Ueios oppugnantes in opere longinquo sese tererent, uicto- | |
| riam in manibus esse, ingenti militum alacritate moenia | 5 |
| undique adgressus scalis oppidum cepit. Uolsci abiectis | |
| armis sese dediderunt. |