| ceterum animus ducis rei maiori, Antio, imminebat: id | 6.9.1.1 |
| caput Uolscorum, eam fuisse originem proximi belli. sed | 2.1 |
| magno apparatu tormentis machinisque tam ualida | |
| quia nisi urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam | |
| est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur. | |
| inter sermonem eius—credo rem Antiatem diuturniorem | 3.1 |
| manere dis cordi fuisse—legati ab Nepete ac Sutrio auxilium | |
| aduersus Etruscos petentes ueniunt, breuem occasionem | |
| esse ferendi auxilii memorantes. eo uim Camilli ab Antio | |
| fortuna auertit. namque cum ea loca opposita Etruriae et | 4.1 |
| uelut claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea | |
| cum quid noui molirentur et Romanis reciperandi tuendique | |
| cura erat. igitur senatui cum Camillo agi placuit ut omisso | 5.1 |
| Antio bellum Etruscum susciperet; legiones urbanae quibus | |
| Quinctius praefuerat ei decernuntur. quamquam expertum | 6.1 |
| exercitum adsuetumque imperio qui in Uolscis erat mallet, | |
| nihil recusauit; Ualerium tantummodo imperii socium | |
| depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Ualerio in | |
| Uolscos missi. | 5 |
| profecti ab urbe Sutrium Furius et Ualerius partem | 7.1 |
| oppidi iam captam ab Etruscis inuenere, ex parte altera | |
| intersaeptis itineribus aegre oppidanos uim hostium ab se | |
| arcentes. cum Romani auxilii aduentus tum Camilli nomen | 8.1 |
| celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem | |
| inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit. | |
| itaque diuiso exercitu Camillus collegam in eam partem | 9.1 |
| circumductis copiis quam hostes tenebant moenia adgredi | |
| iubet, non tanta spe scalis capi urbem posse quam ut | |
| auersis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxare- | |
| tur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia | 5 |
| haberet. quod simul utrimque factum esset ancepsque | 10.1 |
| terror Etruscos circumstaret, et moenia summa ui oppugnari | |
| et intra moenia esse hostem <ut> uiderunt, porta se, quae una | |
| forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere. magna | 11.1 |
| caedes fugientium et in urbe et per agros est facta: plures | |
| a Furianis intra moenia caesi, Ualeriani expeditiores ad | |
| persequendos fuere, nec ante noctem, quae conspectum | |
| ademit, finem caedendi fecere. | 5 |
| Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus, | 12.1 |
| quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant. |