| uidebatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo | 6.10.1.1 |
| solum quod tota hostium erat sed etiam quod parte Nepesi- | |
| norum prodente ciuitatem facta erat deditio; mitti tamen | 2.1 |
| ad principes eorum placuit ut secernerent se ab Etruscis | |
| fidemque quam implorassent ab Romanis ipsi praestarent. | |
| unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis | 3.1 |
| esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo | |
| populationibus agri terror est oppidanis admotus; deinde, | 4.1 |
| postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, | |
| fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia | |
| exercitus completisque fossis scalae admotae et clamore | |
| primo impetuque oppidum capitur. Nepesinis inde edictum | 5.1 |
| ut arma ponant parcique iussum inermi: Etrusci pariter | |
| armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque auctores | |
| deditionis securi percussi: innoxiae multitudini redditae res | |
| oppidumque cum praesidio relictum. ita duabus sociis | 6.1 |
| urbibus ex hoste receptis uictorem exercitum tribuni cum | |
| magna gloria Romam reduxerunt. | |
| eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae quaesi- | |
| tumque cur per eos annos militem ex instituto non dedis- | 5 |
| sent. responsum frequenti utriusque gentis concilio est | 7.1 |
| nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae | |
| iuuentutis aliqui apud Uolscos militauerint; eos tamen ipsos | 8.1 |
| praui consilii poenam habere nec quemquam ex his reducem | |
| esse; militis autem non dati causam terrorem assiduum a | |
| Uolscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot super | |
| alia aliis bellis exhauriri nequisse. quae relata patribus | 9.1 |
| magis tempus quam causam non uisa belli habere. |