| insequenti anno, A. Manlio P. Cornelio T. et L. Quinctiis | 6.11.1.1 |
| Capitolinis L. Papirio Cursore <iterum C. Sergio> iterum | |
| tribunis consulari potestate, graue bellum foris, grauior domi | |
| seditio exorta, bellum ab Uolscis adiuncta Latinorum atque | 2.1 |
| Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, | |
| a patriciae gentis uiro et inclitae famae, M. Manlio Capito- | |
| lino. qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni | 3.1 |
| inuideret eximio simul honoribus atque uirtutibus, M. Furio, | |
| aegre ferebat solum eum in magistratibus, solum apud exer- | |
| citus esse; tantum iam eminere ut iisdem auspiciis creatos | 4.1 |
| non pro collegis sed pro ministris habeat; cum interim, si | |
| quis uere aestimare uelit, a M. Furio reciperari patria ex | |
| obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium | |
| atque arx seruata esset; et ille inter aurum accipiendum et | 5.1 |
| in spem pacis solutis animis Gallos adgressus sit, ipse arma- | |
| tos capientesque arcem depulerit; illius gloriae pars uirilis | |
| apud omnes milites sit qui simul uicerint: suae uictoriae | |
| neminem omnium mortalium socium esse. his opinionibus | 6.1 |
| inflato animo, ad hoc uitio quoque ingenii uehemens et im- | |
| potens, postquam inter patres non quantum aequum cense- | |
| bat excellere suas opes animaduertit, primus omnium ex | 7.1 |
| patribus popularis factus cum plebeiis magistratibus consilia | |
| communicare; criminando patres, alliciendo ad se plebem | |
| iam aura non consilio ferri famaeque magnae malle quam | |
| bonae esse. et non contentus agrariis legibus, quae materia | 8.1 |
| semper tribunis plebi seditionum fuisset, fidem moliri coepit: | |
| acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem | |
| modo atque ignominiam minentur sed neruo ac uinculis | |
| corpus liberum territent. et erat aeris alieni magna uis re | 9.1 |
| damnosissima etiam diuitibus, aedificando, contracta. bel- | |
| lum itaque Uolscum, graue per se, oneratum Latinorum | |
| atque Hernicorum defectione, in speciem causae iactatum | |
| ut maior potestas quaereretur; sed noua consilia Manli | 10.1 |
| magis compulere senatum ad dictatorem creandum. crea- | |
| tus A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T. Quinc- | |
| tium Capitolinum. |