| dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi | 6.12.1.1 |
| quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum | |
| opus erat, seu uictoria triumphoque dictaturae ipsi uires se | |
| additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo | |
| a Uolscis exercitum indictum audierat, pergit.—non dubito | 2.1 |
| praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Uolscis | |
| gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi per- | |
| censenti propiores temporibus harum rerum auctores mira- | |
| culo fuit unde totiens uictis Uolscis et Aequis suffecerint | 5 |
| milites. quod cum ab antiquis tacitum praetermissum sit, | 3.1 |
| cuius tandem ego rei praeter opinionem, quae sua cuique | |
| coniectanti esse potest, auctor sim? simile ueri est aut | 4.1 |
| interuallis bellorum, sicut nunc in dilectibus fit Romanis, | |
| alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda totiens | |
| usos esse aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos, | |
| quamquam eadem semper gens bellum intulerit, aut innu- | 5.1 |
| merabilem multitudinem liberorum capitum in eis fuisse | |
| locis quae nunc uix seminario exiguo militum relicto seruitia | |
| Romana ab solitudine uindicant. ingens certe, quod inter | 6.1 |
| omnes auctores conueniat, quamquam nuper Camilli ductu | |
| atque auspicio accisae res erant, Uolscorum exercitus fuit; | |
| ad hoc Latini Hernicique accesserant et Circeiensium qui- | |
| dam et coloni etiam a Uelitris Romani.—dictator castris eo | 7.1 |
| die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa | |
| pacem deum adorasset, laetus ad milites iam arma ad pro- | |
| positum pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima | |
| capientes processit. 'nostra uictoria est, milites' inquit, | 8.1 |
| 'si quid di uatesque eorum in futurum uident. itaque, ut | |
| decet certae spei plenos et cum imparibus manus consertu- | |
| ros, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus. | |
| ne procurri quidem ab acie uelim sed obnixos uos stabili | 5 |
| gradu impetum hostium excipere. ubi illi uana iniecerint | 9.1 |
| missilia et effusi stantibus uobis se intulerint, tum micent | |
| gladii et ueniat in mentem unicuique deos esse qui Roma- | |
| num adiuuent deos qui secundis auibus in proelium mise- | |
| rint. tu, T. Quincti, equitem intentus ad primum initium | 10.1 |
| moti certaminis teneas; ubi haerere iam aciem conlato pede | |
| uideris, tum terrorem equestrem occupatis alio pauore infer | |
| inuectusque ordines pugnantium dissipa.' sic eques, sic | 11.1 |
| pedes, ut praeceperat, pugnant; nec dux legiones nec fortuna | |
| fefellit ducem. |