| multitudo hostium nulli rei praeterquam numero freta et | 6.13.1.1 |
| oculis utramque metiens aciem temere proelium iniit, temere | |
| omisit; clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae | 2.1 |
| impetu ferox gladios et conlatum pedem et uoltum hostis | |
| ardore animi micantem ferre non potuit. impulsa frons | 3.1 |
| prima et trepidatio subsidiis inlata; et suum terrorem intulit | |
| eques; rupti inde multis locis ordines motaque omnia et | |
| fluctuanti similis acies erat. dein postquam cadentibus | |
| primis iam ad se quisque peruenturam caedem cernebat, | 5 |
| terga uertunt. instare Romanus; et donec armati conferti- | 4.1 |
| que abibant, peditum labor in persequendo fuit: postquam | |
| iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium | |
| animaduersum est, tum equitum turmae emissae, dato signo | |
| ne in singulorum morando caede spatium ad euadendum | 5 |
| interim multitudini darent: satis esse missilibus ac terrore | 5.1 |
| impediri cursum obequitandoque agmen teneri dum adse- | |
| qui pedes et iusta caede conficere hostem posset. fugae | 6.1 |
| sequendique non ante noctem finis fuit. capta quoque ac | |
| direpta eodem die castra Uolscorum praedaque omnis praeter | |
| libera corpora militi concessa est. pars maxima captiuorum | 7.1 |
| ex Latinis atque Hernicis fuit, nec hominum de plebe, ut | |
| credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuuen- | |
| tutis inuenti, manifesta fides publica ope Uolscos hostes | |
| adiutos. Circeiensium quoque quidam cogniti et coloni a | 8.1 |
| Uelitris; Romamque omnes missi percontantibus primoribus | |
| patrum eadem quae dictatori defectionem sui quisque populi | |
| haud perplexe indicauere. |