| dictator exercitum in statiuis tenebat, minime dubius | 6.14.1.1 |
| bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi | |
| exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies | |
| seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat. | |
| non enim iam orationes modo M. Manli sed facta, popularia | 2.1 |
| in speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent intuenda | |
| erant. centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum | 3.1 |
| pecuniae cum duci uidisset, medio foro cum caterua sua ac- | |
| currit et manum iniecit; uociferatusque de superbia patrum | |
| ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, uirtutibus eius | |
| uiri fortunaque, 'tum uero ego' inquit 'nequiquam hac dextra | 4.1 |
| Capitolium arcemque seruauerim, si ciuem commilitonem- | |
| que meum tamquam Gallis uictoribus captum in seruitutem | |
| ac uincula duci uideam.' inde rem creditori palam populo | 5.1 |
| soluit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines | |
| obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis | |
| Romanae, gratiam referant. acceptus extemplo in tumul- | 6.1 |
| tuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas | |
| Ueienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans: se mili- | 7.1 |
| tantem, se restituentem euersos penates, multiplici iam sorte | |
| exsoluta, mergentibus semper sortem usuris, obrutum fenore | |
| esse; uidere lucem, forum, ciuium ora M. Manli opera; | |
| omnia parentum beneficia ab illo se habere; illi deuouere | 8.1 |
| corporis uitaeque ac sanguinis quod supersit; quodcumque | |
| sibi cum patria penatibus publicis ac priuatis iuris fuerit, id | |
| cum uno homine esse. his uocibus instincta plebes cum | 9.1 |
| iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia | |
| turbanda consilii res. fundum in Ueienti, caput patrimonii, | 10.1 |
| subiecit praeconi, 'ne quem uestrum' inquit, 'Quirites, donec | |
| quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumue duci | |
| patiar.' id uero ita accendit animos, ut per omne fas ac | |
| nefas secuturi uindicem libertatis uiderentur. | 5 |
| ad hoc domi contionantis in modum sermones pleni cri- | 11.1 |
| minum in patres; inter quos [cum] omisso discrimine uera | |
| an uana iaceret, thesauros Gallici auri occultari a patribus | |
| iecit nec iam possidendis publicis agris contentos esse nisi | |
| pecuniam quoque publicam auertant; ea res si palam fiat, | 5 |
| exsolui plebem aere alieno posse. quae ubi obiecta spes | 12.1 |
| est, enimuero indignum facinus uideri, cum conferendum | |
| ad redimendam ciuitatem a Gallis aurum fuerit, tributo con- | |
| lationem factam, idem aurum ex hostibus captum in pauco- | |
| rum praedam cessisse. itaque exsequebantur quaerendo | 13.1 |
| ubi tantae rei furtum occultaretur; differentique et tempore | |
| suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo uersae erant | |
| omnium curae apparebatque nec ueri indicii gratiam mediam | |
| nec falsi offensionem fore. | 5 |