| audiebantur itaque propalam uoces exprobrantium multi- | 6.17.1.1 |
| tudini, quod defensores suos semper in praecipitem locum | |
| fauore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat: | |
| sic Sp. Cassium in agros plebem uocantem, sic Sp. Maelium | 2.1 |
| ab ore ciuium famem suis impensis propulsantem oppressos, | |
| sic M. Manlium mersam et obrutam fenore partem ciuitatis | |
| in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis; | |
| saginare plebem populares suos ut iugulentur. hocine | 3.1 |
| patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit uir | |
| consularis? fingerent mentitum ante atque ideo non | |
| habuisse quod tum responderet; cui seruo unquam mendacii | |
| poenam uincula fuisse? non obuersatam esse memoriam | 4.1 |
| noctis illius quae paene ultima atque aeterna nomini | |
| Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum per Tar- | |
| peiam rupem scandentis? non ipsius M. Manli, qualem | |
| eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis ipso paene Ioue | 5 |
| erepto ex hostium manibus uidissent? selibrisne farris | 5.1 |
| gratiam seruatori patriae relatam? et quem prope caelestem, | |
| cognomine certe Capitolino Ioui parem fecerint eum pati | |
| uinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio | |
| ducere animam? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse, | 5 |
| nullam opem in tam multis uni esse? iam ne nocte quidem | 6.1 |
| turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem mina- | |
| bantur, cum remisso quod erepturi erant ex senatus consulto | |
| Manlius uinculis liberatur; quo facto non seditio finita sed | |
| dux seditioni datus est. | 5 |
| per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Cir- | 7.1 |
| ceiensibus et a Uelitris, purgantibus se Uolsci crimine belli | |
| captiuosque repetentibus ut suis legibus in eos animaduer- | |
| terent, tristia responsa reddita, tristiora colonis quod ciues | |
| Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent. | 5 |
| non negatum itaque tantum de captiuis sed, in quo ab sociis | 8.1 |
| tamen temperauerant, denuntiatum senatus uerbis facesse- | |
| rent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne | |
| nihil eos legationis ius externo, non ciui comparatum tegeret. |