| insequentis anni principia statim seditione ingenti arsere | 6.31.1.1 |
| tribunis militum consulari potestate Sp. Furio Q. Seruilio | |
| iterum Licinio† Menenio tertium P. Cloelio M. Horatio | |
| L. Geganio. erat autem et materia et causa seditionis aes | 2.1 |
| alienum; cuius noscendi gratia Sp. Seruilius Priscus Q. Cloe- | |
| lius Siculus censores facti ne rem agerent bello impediti | |
| sunt; namque trepidi nuntii primo, fuga deinde ex agris | 3.1 |
| legiones Uolscorum ingressas fines popularique passim Ro- | |
| manum agrum attulere. in qua trepidatione tantum afuit | 4.1 |
| ut ciuilia certamina terror externus cohiberet, ut contra eo | |
| uiolentior potestas tribunicia impediendo dilectu esset, donec | |
| condiciones impositae patribus ne quis, quoad bellatum | |
| esset, tributum daret aut ius de pecunia credita diceret. eo | 5.1 |
| laxamento plebi sumpto mora dilectui non est facta. legio- | |
| nibus nouis scriptis placuit duos exercitus in agrum Uolscum | |
| legionibus diuisis duci. Sp. Furius M. Horatius dextrorsus | |
| <in> maritimam oram atque Antium, Q. Seruilius et L. Ge- | 5 |
| ganius laeua ad montes <et> Ecetram pergunt. neutra | 6.1 |
| parte hostis obuius [fuit]. populatio itaque non illi uagae | |
| similis quam Uolscus latrocinii more, discordiae hostium | |
| fretus et uirtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat | |
| sed ab iusto exercitu iusta ira facta, spatio quoque temporis | 5 |
| grauior. quippe a Uolscis timentibus ne interim exercitus | 7.1 |
| ab Roma exiret incursiones in extrema finium factae erant; | |
| Romano contra etiam in hostico morandi causa [erat], ut | |
| hostem ad certamen eliceret. itaque omnibus passim tectis | 8.1 |
| agrorum uicisque etiam quibusdam exustis, non arbore | |
| frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra | |
| moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam | |
| utrimque exercitus reducti. | 5 |