| comitia inde habita tribunorum militum consulari potes- | 6.30.1.1 |
| tate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus. | |
| ex patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio; plebes C. | 2.1 |
| Sextilium M. Albinium L. Antistium dedit. Manliis, quod | |
| genere plebeios, gratia Iulium anteibant, Uolsci prouincia | 3.1 |
| sine sorte, sine comparatione, extra ordinem data; cuius et | |
| ipsos postmodo et patres qui dederant paenituit. inex- | 4.1 |
| plorato pabulatum cohortes misere; quibus uelut circum- | |
| uentis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio ut | |
| essent citati feruntur, ne auctore quidem adseruato qui eos | |
| hostis Latinus pro milite Romano frustratus erat ipsi in | 5 |
| insidias praecipitauere. ibi dum iniquo loco sola uirtute | 5.1 |
| militum restantes caedunt caedunturque, castra interim | |
| Romana iacentia in campo ab altera parte hostes inuasere. | |
| ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res; | 6.1 |
| quidquid superfuit Fortunae populi Romani, id militum | |
| etiam sine rectore stabilis uirtus tutata est. quae ubi | 7.1 |
| Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat; | |
| deinde, postquam quietae res ex Uolscis adferebantur et | |
| apparuit nescire eos uictoria et tempore uti, reuocati etiam | |
| inde exercitus ac duces; otiumque inde, quantum a Uolscis, | 8.1 |
| fuisset; id modo extremo anno tumultuatum quod Praenes- | |
| tini concitatis Latinorum populis rebellarunt. | |
| eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum | 9.1 |
| noui coloni adscripti; rebusque haud prosperis bello domes- | |
| tica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maies- | |
| tasque inter suos obtinuit, solacium fuit. |