| his utrimque animis ad Alliam uentum est. dictator | 6.29.1.1 |
| Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi in- | |
| tentique, 'uidesne tu' inquit, 'A. Semproni, loci fortuna | |
| illos fretos ad Alliam constitisse? nec illis di immortales | |
| certioris quicquam fiduciae maiorisue quod sit auxilii dede- | 5 |
| rint. at tu, fretus armis animisque, concitatis equis inuade | 2.1 |
| mediam aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidan- | |
| tesque inferam signa. adeste, di testes foederis, et expetite | |
| poenas debitas simul uobis uiolatis nobisque per uestrum | |
| numen deceptis.' non equitem, non peditem sustinuere | 5 |
| Praenestini. primo impetu ac clamore dissipati ordines | 3.1 |
| sunt dein, postquam nullo loco constabat acies, terga uer- | |
| tunt consternatique et praeter castra etiam sua pauore prae- | |
| lati non prius se ab effuso cursu sistunt quam in conspectu | |
| Praeneste fuit. ibi ex fuga dissipati locum quem tumul- | 4.1 |
| tuario opere communirent capiunt, ne, si intra moenia se | |
| recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus | |
| obsidio urbi inferretur. sed postquam direptis ad Alliam | 5.1 |
| castris uictor Romanus aderat, id quoque munimentum | |
| relictum; et uix moenia tuta rati oppido se Praeneste inclu- | |
| dunt. octo praeterea oppida erant sub dicione Praenesti- | 6.1 |
| norum. ad ea circumlatum bellum deincepsque haud | |
| magno certamine captis Uelitras exercitus ductus; eae | |
| quoque expugnatae. tum ad caput belli Praeneste uentum. | 7.1 |
| id non ui sed per deditionem receptum est. T. Quinctius, | 8.1 |
| semel acie uictor, binis castris hostium, nouem oppidis ui | |
| captis, Praeneste in deditionem accepto Romam reuertit | |
| triumphansque signum Praeneste deuectum Iouis Impera- | |
| toris in Capitolium tulit. dedicatum est inter cellam Iouis | 9.1 |
| ac Mineruae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum | |
| gestarum, his ferme incisa litteris fuit: 'Iuppiter atque diui | |
| omnes hoc dederunt ut T. Quinctius dictator oppida nouem | 10.1 |
| caperet'. die uicesimo quam creatus erat dictatura se | |
| abdicauit. |