| nam | 6.28.1.1 |
| cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscrip- | |
| tum Romae, nullum ducem certum esse, patres ac plebem | |
| in semet ipsos uersos, occasionem rati duces eorum raptim | 2.1 |
| agmine facto, peruastatis protinus agris ad portam Collinam | |
| signa intulere. ingens in urbe trepidatio fuit. conclama- | 3.1 |
| tum 'ad arma', concursumque in muros adque portas est; | |
| tandemque ab seditione ad bellum uersi dictatorem T. | |
| Quinctium Cincinnatum creauere. is magistrum equitum | 4.1 |
| A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum est— | |
| tantus eius magistratus terror erat—simul hostes a moenibus | |
| recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione | |
| conuenere. | 5 |
| dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium | 5.1 |
| haud procul Allia flumine posita; inde agrum late popu- | |
| lantes, fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se | |
| iactabant; similem pauorem inde ac fugam fore ac bello | 6.1 |
| Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insig- | |
| nemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis | |
| Alliensi die Alliam ipsam, monumentum tantae cladis, re- | |
| formidaturos? species profecto iis ibi truces Gallorum | 5 |
| sonumque uocis in oculis atque auribus fore. has inanium | 7.1 |
| rerum inanes ipsas uoluentes cogitationes fortunae loci | |
| delegauerant spes suas. Romani contra, ubicumque esset | |
| Latinus hostis, satis scire eum esse quem ad Regillum lacum | |
| deuictum centum annorum pace obnoxia tenuerint: locum | 8.1 |
| insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam | |
| memoriam dedecoris quam ut timorem faciat, ne qua terra | |
| sit nefasta uictoriae suae; quin ipsi sibi Galli si offerantur | 9.1 |
| illo loco, se ita pugnaturos ut Romae pugnauerint in repe- | |
| tenda patria ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint | |
| ne quis hostis qui moenia Romana intrasset nuntium | |
| secundae aduersaeque fortunae domum perferret. | 5 |