| Camillus, consilio et uirtute in Uolsco bello, felicitate in | 6.27.1.1 |
| Tusculana expeditione, utrobique singulari aduersus collegam | |
| patientia et moderatione insignis, magistratu abiit creatis | 2.1 |
| tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. Ualeriis | |
| —Lucio quintum, Publio tertium—[et] C. Sergio tertium | |
| Licinio† Menenio iterum P. Papirio Ser. Cornelio Malu- | |
| ginense. censoribus quoque eguit annus, maxime propter | 3.1 |
| incertam famam aeris alieni, adgrauantibus summam etiam | |
| inuidiae eius tribunis plebis, cum ab iis eleuaretur quibus | |
| fide magis quam fortuna debentium laborare creditum | |
| uideri expediebat. creati censores C. Sulpicius Camerinus | 4.1 |
| Sp. Postumius Regillensis, coeptaque iam res morte Postumi, | |
| quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est. | |
| igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu, censores alii | 5.1 |
| uitio creati non gesserunt magistratum; tertios creari uelut | |
| dis non accipientibus in eum annum censuram religiosum | |
| fuit. eam uero ludificationem plebis tribuni ferendam | 6.1 |
| negabant: fugere senatum testes tabulas publicas census | |
| cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae | |
| indicatura sit demersam partem a parte ciuitatis, cum interim | |
| obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus; passim | 7.1 |
| iam sine ullo discrimine bella quaeri: ab Antio Satricum, | |
| ab Satrico Uelitras, inde Tusculum legiones ductas; Latinis | |
| Hernicis Praenestinis iam intentari arma ciuium magis quam | |
| hostium odio, ut in armis terant plebem nec respirare in | 5 |
| urbe aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere | |
| in contione, ubi aliquando audiant uocem tribuniciam de | |
| leuando fenore et finem aliarum iniuriarum agentem. quod | 8.1 |
| si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici | |
| quemquam ciuem Romanum ob creditam pecuniam passuros | |
| neque dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque | |
| ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui, quid | 5 |
| alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque neruo | |
| debeatur. | |
| merces seditionis proposita confestim seditionem excita- | 9.1 |
| uit. nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam | |
| belli nouas legiones scribendas patres censuerant; quae | |
| utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri | |
| coepta; nam neque duci addictos tribuni sinebant neque | 10.1 |
| iuniores nomina dabant. cum patribus minor <in> praesens | |
| cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus esset | |
| —quippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabino | |
| consedisse nuntiabatur—interim tribunos plebis fama ea | 11.1 |
| ipsa inritauerat magis ad susceptum certamen quam deter- | |
| ruerat neque aliud ad seditionem exstinguendam in urbe | |
| quam prope inlatum moenibus ipsis bellum ualuit. |