| uictus igitur patientia hostium senatum | 6.26.1.1 |
| eorum uocari iussit. 'soli adhuc' inquit, 'Tusculani, uera | |
| arma uerasque uires quibus ab ira Romanorum uestra tuta- | |
| remini inuenistis. ite Romam ad senatum; aestimabunt | 2.1 |
| patres utrum plus ante poenae an nunc ueniae meriti sitis. | |
| non praecipiam gratiam publici beneficii; deprecandi po- | |
| testatem a me habueritis; precibus euentum uestris senatus | |
| quem uidebitur dabit.' | 5 |
| postquam Romam Tusculani uenerunt senatusque paulo | 3.1 |
| ante fidelium sociorum maestus in uestibulo curiae est con- | |
| spectus, moti extemplo patres uocari eos iam tum hospitali- | |
| ter magis quam hostiliter iussere. dictator Tusculanus ita | 4.1 |
| uerba fecit: 'quibus bellum indixistis intulistisque, patres | |
| conscripti, sicut nunc uidetis nos stantes in uestibulo curiae | |
| uestrae, ita armati paratique obuiam imperatoribus legioni- | |
| busque uestris processimus. hic noster, hic plebis nostrae | 5.1 |
| habitus fuit eritque semper, nisi si quando a uobis proque | |
| uobis arma acceperimus. gratias agimus et ducibus uestris | |
| et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt | |
| et ubi nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt. pacem, | 6.1 |
| quam nos praestitimus, eam a uobis petimus; bellum eo, | |
| sicubi est, auertatis precamur; in nos quid arma polleant | |
| uestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur. | |
| haec mens nostra est—di immortales faciant—tam felix | 5 |
| quam pia. quod ad crimina attinet quibus moti bellum | 7.1 |
| indixistis, etsi reuicta rebus uerbis confutare nihil attinet, | |
| tamen, etiamsi uera sint, uel fateri nobis ea, cum tam eui- | |
| denter paenituerit, tutum censemus. peccetur in uos, dum | |
| digni sitis quibus ita satisfiat'. tantum fere uerborum ab | 8.1 |
| Tusculanis factum. pacem in praesentia nec ita multo post | |
| ciuitatem etiam impetrauerunt. ab Tusculo legiones reductae. |