| ubi in recensendis captiuis cum Tusculani aliquot nosci- | 6.25.1.1 |
| tarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur percontanti- | |
| busque fassi publico consilio se militasse. cuius tam uicini | 2.1 |
| belli metu Camillus motus extemplo se Romam captiuos | |
| ducturum ait, ne patres ignari sint Tusculanos ab societate | |
| descisse: castris exercituique interim, si uideatur, praesit | |
| collega. documento unus dies fuerat, ne sua consilia melio- | 3.1 |
| ribus praeferret; nec tamen aut ipsi aut in exercitu cuiquam | |
| satis placato animo Camillus laturus culpam eius uidebatur, | |
| qua data in tam praecipitem casum res publica esset; et | 4.1 |
| cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, | |
| cum uaria fortuna in Uolscis gesta res esset, aduersae pugnae | |
| fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne penes | |
| M. Furium esse. introductis in senatum captiuis cum bello | 5.1 |
| persequendos Tusculanos patres censuissent Camilloque id | |
| bellum mandassent, adiutorem sibi ad eam rem unum petit, | |
| permissoque ut ex collegis optaret quem uellet contra spem | |
| omnium L. Furium optauit; qua moderatione animi cum | 6.1 |
| collegae leuauit infamiam tum sibi gloriam ingentem pe- | |
| perit. | |
| nec fuit cum Tusculanis bellum: pace constanti uim | |
| Romanam arcuerunt quam armis non poterant. intrantibus | 7.1 |
| fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis, | |
| non cultus agrorum intermissus; patentibus portis urbis | |
| togati obuiam frequentes imperatoribus processere; com- | |
| meatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris deue- | 5 |
| hitur. Camillus castris ante portas positis, eademne forma | 8.1 |
| pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset | |
| scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis | 9.1 |
| apertis proposita omnia in medio uidit intentosque opifices | |
| suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium | |
| uocibus ac repletas semitas inter uolgus aliud puerorum et | |
| mulierum huc atque illuc euntium qua quemque suorum | 5 |
| usuum causae ferrent, nihil usquam non pauidis modo sed | 10.1 |
| ne mirantibus quidem simile, circumspiciebat omnia, in- | |
| quirens oculis ubinam bellum fuisset; adeo nec amotae rei | 11.1 |
| usquam nec oblatae ad tempus uestigium ullum erat sed ita | |
| omnia constanti tranquilla pace ut eo uix fama belli perlata | |
| uideri posset. |