| simul primo concursu concrepuere | 6.24.1.1 |
| arma, hostis dolo non metu pedem rettulit. lenis ab tergo | 2.1 |
| cliuus erat inter aciem et castra; et, quod multitudo suppe- | |
| ditabat, aliquot ualidas cohortes in castris armatas instruc- | |
| tasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi | |
| uallo appropinquasset hostis, erumperent. Romanus ce- | 3.1 |
| dentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus | |
| opportunus huic eruptioni fuit; uersus itaque in uictorem | |
| terror et nouo hoste et supina ualle Romanam inclinauit | |
| aciem. instant Uolsci recentes qui e castris impetum fece- | 4.1 |
| rant; integrant et illi pugnam qui simulata cesserant fuga. | |
| iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis | |
| ferociae ueterisque decoris terga passim dabat atque effuso | |
| cursu castra repetebat, cum Camillus subiectus ab circum- | 5.1 |
| stantibus in equum et raptim subsidiis oppositis 'haec est' | |
| inquit, 'milites, pugna quam poposcistis? quis homo, quis | |
| deus est, quem accusare possitis? uestra illa temeritas, | |
| uestra ignauia haec est. secuti alium ducem sequimini | 6.1 |
| nunc Camillum et quod ductu meo soletis uincite. quid | |
| uallum et castra spectatis? neminem uestrum illa nisi | |
| uictorem receptura sunt'. | |
| pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa | 7.1 |
| obuertique aciem uiderunt in hostem et dux, praeterquam | |
| quod tot insignis triumphis, etiam aetate uenerabilis inter | |
| prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se offere- | |
| bat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in | 5 |
| uicem totam alacri clamore peruasit aciem. neque alter | 8.1 |
| tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum | |
| aciem ad equites, non castigando—ad quam rem leuiorem | |
| auctorem eum culpae societas fecerat—sed ab imperio totus | |
| ad preces uersus orare singulos uniuersosque ut se reum | 5 |
| fortunae eius diei crimine eximerent: 'abnuente ac pro- | 9.1 |
| hibente collega temeritati me omnium potius socium quam | |
| unius prudentiae dedi. Camillus in utraque uestra fortuna | |
| suam gloriam uidet; ego, ni restituitur pugna, quod miser- | |
| rimum est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sen- | 5 |
| tiam.' optimum uisum est in fluctuante acie tradi equos | 10.1 |
| et pedestri pugna inuadere hostem. eunt insignes armis | |
| animisque qua premi parte maxime peditum copias uident. | |
| nihil neque apud duces neque apud milites remittitur | |
| a summo certamine animi. sensit ergo euentus uirtutis | 11.1 |
| enixae opem et Uolsci, qua modo simulato metu cesserant, | |
| ea in ueram fugam effusi, magna pars et in ipso certamine | |
| et post in fuga caesi, ceteri in castris quae capta eodem | |
| impetu sunt; plures tamen capti quam occisi. | 5 |