idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce, 6.23.1.1
nec praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam
unius uiri consilium atque imperium morabatur, qui occa-
sionem iuuandarum ratione uirium trahendo bello quaerebat.
eo magis hostis instare nec iam pro castris tantum suis 2.1
explicare aciem sed procedere in medium campi et uallo
prope hostium signa inferendo superbam fiduciam uirium
ostentare. id aegre patiebatur Romanus miles, multo 3.1
aegrius alter ex tribunis militum, L. Furius, ferox cum aetate
et ingenio, tum multitudinis ex incertissimo sumentis animos
spe inflatus. hic per se iam milites incitatos insuper insti- 4.1
gabat eleuando, qua una poterat, aetate auctoritatem collegae,
iuuenibus bella data dictitans et cum corporibus uigere et
deflorescere animos; cunctatorem ex acerrimo bellatore 5.1
factum et, qui adueniens castra urbesque primo impetu
rapere sit solitus, eum residem intra uallum tempus terere,
quid accessurum suis decessurumue hostium uiribus spe-
rantem? quam occasionem, quod tempus, quem insidiis 6.1
instruentem locum? frigere ac torpere senis consilia. sed 7.1
Camillo cum uitae satis tum gloriae esse; quid attinere cum
mortali corpore uno ciuitatis quam immortalem esse deceat
pati consenescere uires?
his sermonibus tota in se auerterat castra; et cum omni- 8.1
bus locis posceretur pugna, 'sustinere' inquit, 'M. Furi,
non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos
cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat;
cede unus omnibus et patere te uinci consilio ut maturius 5
bello uincas'. ad ea Camillus, quae bella suo unius aus- 9.1
picio gesta ad eam diem essent, negare in eis neque se
neque populum Romanum aut consilii sui aut fortunae
paenituisse; nunc scire se collegam habere iure imperioque
parem, uigore aetatis praestantem; itaque se quod ad 10.1
exercitum attineat, regere consuesse, non regi: collegae
imperium se non posse impedire. dis bene iuuantibus
ageret quod e re publica duceret: aetati suae se ueniam 11.1
etiam petere ne in prima acie esset. quae senis munia in
bello sint, iis se non defuturum: id a dis immortalibus
precari ne qui casus suum consilium laudabile efficiat.
nec ab hominibus salutaris sententia nec a dis tam piae 12.1
preces auditae sunt. primam aciem auctor pugnae instruit,
subsidia Camillus firmat ualidamque stationem pro castris
opponit; ipse edito loco spectator intentus in euentum
alieni consilii constitit. 5